c. 33 v

1524 *** ***

(ST) (1) Ego Iohannes Andreas, filius condam nobilis Michaellis de Dionysiis Carexane, publicus imperiali et ducali auctoritatibus notarius Vercellensis, Carexane moram trahens, intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis et in eorum numero receptus fui sub anno Domini currente millesimo quingentesimo vigesimo quarto, indicione duodecima, et die *** mensis ***, de qua receptione constat publico instrumento recepto per nobilem Iohannem Ambrosium de Bulgaro notarium publicum predicti collegii, idcircho hic me manu propria subscripsi cum apposicione mey soliti signi tabellionatus in fidem premissorum.


1524 marzo 22

(ST) (2) Ego Bonifatius, filius condam nobilis domini Henrioti ex dominis Burontii, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius et in vicinia Sancti Donati moram trahens intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis et in eorum numero receptus fui sub anno Domini curente millesimo quingentesimo vigessimo quarto, indicione duodecima, die vigesimo secundo mensis martii, de qua receptione constat instrumento publico recepto per egregium Augustinum de Gislarengo notarium publicum predicti collegii, et in fidem et premissorum hic me subscripsi cum appositione solita signi mey tabellionatus.


1526 marzo 19

(ST) (3) Ego Iohannes Anthonius, filius condam nobilis Georgii de Advocatis Bene, civis Vercellarum publicus imperiali et ducali auctoritatibus notarius Vercellensis collegium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus extiti sub anno currente millesimo quingentesimo vigesimo sexto (4), inditione quarta decima, die vero decima nona mensis martii, de ipsa assumptione constante publico instrumento recepto per egregium Iohannem Anthonium de Guaschonibus notarium publicum predicti collegii, idcircho (5) hic me manu propria subscripsi cum appositione mei tabellionatus signi soliti in fidem et testimonium omnium premissorum.


1528 giugno 30

(ST) (6) Ego Iohannes de Moxo, filius domini Thome, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis Vercellarum et in eorum numero receptus extiti (7) sub anno Domini currente millesimo quingentesimo vigessimo octavo, indicione prima, die ultima mensis iunii. De ipsaque recepcione constat publico instrumento recepto et fieri rogato per nobilem Iohannem Ambroxium de Bulgaro notarium publicum collegii predicti, ideo hic me subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus apposicione in fidem premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit anno 1532, de mense octobris".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "1529 decesit ex vulnere sibi illato per quendam Zustinim".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit morte sua de anno 1561, die XII ianuarii"; sotto, di altra mano, "1526".
(4) "sexto" aggiunto su spazio bianco da mano posteriore.
(5) Nel testo "iccircho".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto"; segue, di mano posteriore, "1528, ultima iunii Ioannes de Moxo".
(7) Nel testo "extititi".

Liber Matriculae
Scrineum