c. 34 r

1530 aprile 8

(ST) (1) Ego Bernardinus, filius quondam nobilis Eusebii de Bulgaro, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius et in vicinia Sancte Marie Maioris <habitans>, intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis et in eorum numero receptus fui sub anno millessimo quingentessimo trigessimo, indictione tertia, die vero octavo mensis aprilis, de qua receptione constat instrumento publico recepto per nobilem Iohannem Antonium de Guaschonibus notarium publicum predicti collegii, et in fidem premissorum hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus.


1500 *** ***

(ST) (2) Ego Iohannes Thomas de Ferrariis, filius quondam domini Iohannis Augustini, civis publicusque imperiali auctoritate notarius et curie episcopalis Vercellensis secretarius, habitans in parochia Sancti Donati, intravi collegium dominorum notariorum et receptus fui in numero eorum sub anno Domini currente millesimo quingentesimo (3), die *** mensis *** et ideo in presenti matricula me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem premissorum.


1521 ottobre 30

(ST) (4) Ego Iohannes Thomas de Rubeis, filius condam domini Anthonii, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in vicinia Sancti Donati, intravi collegium dominorum notariorum et receptus fui in numero eorum sub anno millesimo quingentesimo vigessimo primo, indictione nona, die trigessimo mensis octobris, constante instrumento publico recepto et fieri rogato per egregium Augustinum de Gislarengho notarium dicti collegii, et ideo in presenti matricula me subscripsi cum appositione soliti signi mei thabelionatus in fidem premissorum.


1533 febbraio 21

(ST) (5) Ego Eusebius, filius nobilis Iohannis Anthonii de Guaschonibus, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in vicinia ecclesie Sancti Laurentii, intravi collegium dominorum notariorum eiusdem civitatis Vercellarum et receptus fui in eorum numero sub anno a nativitate Domini curente millesimo quingentesimo trigesimo tercio, indictione sexta, die veneris vigesima prima mensis februarii hora terciarum, constante instrumento publico recepto per nobilem Ioseph de Arborio notarium de dicto collegio, et ideo in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus apposicione in fidem premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit sua morte anno 1568".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Diem suum clausit extremum de anno Mdxxxiiii, in festo sancti Martini".
(3) Nel testo "quingentesimo" si trova a fine riga e la riga successiva aperta da "die": ne deduco, con qualche dubbio, che il millesimo non lacunoso, come invece il giorno e il mese.
(4) Accanto al segno di tabellionato: "Decessit morte sua de anno 1569, die 18 mensis decembris. Me Iohannes Baptista de Signore de Burontio sacrista collegii".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Millesimo quingentesimo trigessimo octavo, die sabati, hora nona, vigessima secunda mensis iunii, in palatio comunis Vercellarum iuvenis decessit non sua morte. Bernardus Bulgarus sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum