c. 35 r

1534 gennaio 13

(ST) (1) Ego Hieronimus de Corradis Lignane, filius condam domini Iohannis Gulliermi, publicus imperiali auctoritate notarius et civis Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Thome Vercellarum, collegium dominorum notariorum alme civitatis Vercellarum intravi et in eorum numero assumptus extiti sub anno Domini currente millesimo quingentesimo trigesimo quarto, indicione septima, die tertio decimo mensis ianuarii, de ipsa assumptione constat instrumento publico recepto per nobilem dominum Iohannes Anthonium de Guasconibus notarium publicum predicti collegi, idcircho hic manu propria me subscripsi cum apposicione mei soliti signi tabellionatus in fidem et testimonium omnium premissorum.


1538 marzo 19

(ST) (2) Ego Virgilius de Montalentis de Carixana publicus imperiali auctoritate notarius, commorans in loco Carixane, intravi collegium dominorum notariorum civitatis Vercellarum et in eo assumptus fuii de anno millesimo quingentesimo trigessimo octavo, indicione undecima, die decimo nono mensis martii, ut in instrumento recepto per nobilem Iohannem Antonium de Guasconibus notarium dicti collegii, et propterea hic me subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabelionatus in fidem premissorum.


1538 novembre 29

(ST) (3) Ego Iacobus Anthonius ex nobilibus Bulgari, filius quondam domini Georgii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancti Iulliani habitans, de anno Domini currente millesimo quingentesimo trigesimo octavo, inditione undecima, die penultima mensis novembris collegium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem Ioseph de Arborio recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabelionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1538 dicembre 2

(ST) (4) Ego Iohannes Lucas Suardus de Pergamo, filius condam domini Balzarini, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancti Laurentii habitans, de anno Domini currente millesimo quingentesimo trigesimo octavo, indictione undecima, die secunda mensis decembris collegium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem Iohannem Antonium de Guasconibus notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit sua morte de anno 1562"; segue, dŽaltra mano, "die 25 novembris in mane".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Clausit totaliter oculos suos die 23 iulii 1569".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit sua morte de anno 1550, die 24 ianuarii. Berzetus sacrista".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1544, de mense septembris sua morte. Guillelmus de Lonate sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum