lente.jpg (2311 bytes)

c. 35 v

1538 dicembre 3

(ST) (1) Ego Iohannes Bartholomeus de Biamino de Arborio, filius nobilis domini Iohannis Antony civis et notary publici Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancti Michaellis habitans, de anno Domini currente millesimo quingentessimo trigessimo octavo, indictione undecima et die tertia mensis decembris collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus extiti, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem dominum Iohannem Antonium de Guasconibus notarium publicum predicti collegii recepto, idcircho in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi, apposito solito signo mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum (2).


1539 gennaio ***

(ST) (3) Ego Augustinus de Advocatis et ex condominis Valdengi civis Vercellarum, filius condam magnifici iuris utriusque doctoris domini Raynerii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis et in vicinia ecclesie Sancti Stephani parvi habitans, de anno Domini currente millesimo quingentessimo trigessimo nono, indictione duodecima, die *** mensis ianuarii collegium spectabilium dominorum notariorum civitatis Vercellarum intravi in eoque assumptus extiti, constante instrumento superinde confecto per nobilem Iohannem Antonium de Guasconibus predicti collegii notarium recepto, idcirco in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula hic propria manu, aposito signo mei tabellionatus, me subscripsi in fidem et testimonium veritatis premissorum (4).


1539 novembre 28

(ST) (5) Ego Lazarus, filius quondam Germani de Quattis, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancti Bernardi habitans, de anno Domini currente millesimo quingentesimo trigesimo nono, indicione duodecima, die vero veneris vigesima octava mensis novembris collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo asumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Iohannem Anthonium de Guaschonibus recepto, et ideo in presenti notariorum colligiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit anno 1580, 22 aprilis".
(2) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(3) Sotto il segno di tabellionato:
"Ab hoc seculo sua morte migravit de anno 1557, die ultimo mensis octobris, in nocte sequenti, circha secondam horam noctis. Iac(obu)s Ludovicus de Ticionibus sacrista".
(4) Sotto questa sottoscrizione un ampio spazio bianco sbarrato da due linee parallele.
(5) Sotto il segno di tabellionato:
"Decessit de anno Domini 1545 sua morte".

Liber Matriculae
Scrineum