c. 36 r

1515 maggio 11

(ST) (1) Ego Ubertinus de magistro Martino de Arborio, filius condam egregi Bertolini Olmi notarii Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis de anno millesimo quingentesimo quinto decimo, die undecima mensis madii collegium spectabilium dominorum notariorum civitatis Vercellarum intravi in eoque asumptus fui, constante publico instrumento recepto per condam dominum Augustinum de Gislarengo predicti collegii notarium, ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.


1540 maggio 21

(ST) (2) Ego Iohannes Petrus, filius quondam domini Dionixii de Dionixiis de Carexana olim notarii Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia eclesie Sancti Laurentii habitans, de anno Domini currente millessimo quingentesimo quadragesimo, indictione decima tercia, die vero veneris vigessimo primo may collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem Bernardinum ex nobilibus Bulgari notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabelionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1540 novembre 16

(ST) (3) Ego Gulliermus de Lonate, filius domini Bernardini, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, in civitate Vercellarum in vicinia Sancti Salvatoris <habitans>, de anno Domini currente millesimo quingentesimo quadragessimo, indicione decima tertia, die vero martis sextodecimo mensis novembris collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Iacobum Antonium ex nobilibus Bulgari notarium publicum predicti collegi recepto, et ideo in presenti <matricula notariorum> subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem omnium premissorum et veritatis.


1541 febbraio 25

(ST) (4) Ego Iohannes Ludovicus de Cagnolis, filius nobili domini Ardizoni, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Laurentii, publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini currente millesimo quingentesimo quadragesimo primo, indictione decima quarta, die vero veneris vigesimo quinto mensis februarii venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Iacobum Antonium ex nobilibus Bulgari notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabelionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1545 et die 22 augusti sua morte".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "1567, die vigesima quarta mensis februarii decessit hora prima noctis".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Obit morte de anno 1559, die undecima mensis novembris et nocte precedenti. Ticionibus sacrista".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit 1553, de mense octobris"; segue, di mano posteriore, "Morì d´etisia in età di circa 30 anni la mattina <la mattina aggiunto nell´interlineo> del giorno di giovedì 26 ottobre 1553 - come da nota posta alla p. 2 del notulario del not. Avogadro di Bena Gualtiero per l´anno 1553 - notato n. 16. E(miliano) Aprati".

Liber Matriculae
Scrineum