c. 36 v

1541 aprile 1

(ST) (1) Ego Bernardinus de Monticello, filius domini Melchionis, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Laurentii, publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini currente millesimo quingentesimo quadragessimo primo, indictione decima quarta, die vero veneris primo mensis aprilis venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Iacobum Antonium ex nobilibus Bulgari notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1541 dicembre 15

(ST) (2) Ego Bonifacius de Bondonis, filius condam domini Stephani ex nobilibus Castrinovi Ronsici, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in vicinia *** (3), collegium dominorum notariorum predicte civitatis ingressus fui et in eorum numero assumptus extiti de anno Domini currente millesimo quingentesimo quadragessimo primo, indictione quarta decima et die decima quinta mensis decembris, de ipsis ingressu et assumptione constante publico instrumento recepto (4) per nobilem Iacobum Anthonium de Bulgaro notarium publicum Vercellensem et collegii predicti secretarium, iccirco in premissorum omnium fidem et testimonium hic me manu propria subscripsi cum appositione soliti mei tabelionatus signi.


1543 settembre

(ST) (5) Ego Iohannes Baptista de Ticionibus, filius condam domini Francisci, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in vicinia Sancti Iuliani, collegium dominorum notariorum predicte civitatis ingressus fui et in eorum numero assumptus de anno Domini currente millesimo quingentesimo quadragesimo tercio, indictione prima, die <...> mensis septembris, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Iacobum Antonium de (6) Bulgaro notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti matricula propria manu hic me subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabelionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(2) Il segno di tabellionato racchiude nella parte bassa un motto: "Nequaquam violanda fides". Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1567, die primo septembris in civitate Vercellarum".
(3) Spazio bianco di circa 4 cm.
(4) Nel testo
"reccepto".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Est effectus phy(sicus) de anno 1569. Decessit de anno 1571".
(6) "de" ripetuto nel testo.

Liber Matriculae
Scrineum