c. 37 r

1544 novembre 7

(ST) (1) Ego Iohannes Franciscus, filius condam nobilis domini Thome de Gottofredo de Burontio, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Iulliani, publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini currente millessimo quingentessimo quadragesimo quarto, indictione secunda, die vero veneris septimo mensis novembris venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Iacobum Antonium ex nobilibus Bulgari notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1546 luglio 12

(ST) [2] Ego Hieronimus de Comazolio alias de Astezatis, filius condam nobilis domini Ludovici, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis ac habitans in vicinia Sancti Salvatoris, colegium dominorum notariorum prefate civitatis ingressus fui ac in eorum numero assumptus de anno Domini curente millesimo quingentesimo quadragesimo sexto, indicione quarta, die duodecima mensis iulii [3], prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Iacobum Antonium de Bulgaro notarium publicum predicti colegii recepto, et ideo in presenti matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabelionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1546 dicembre 22

(ST) [4] Ego Bertolinus, filius condam egregii Iohannis de magistro Martino de Arborio, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis collegium dominorum notariorum prefate civitatis ingressus fui ac in eorum numero assumptus de anno Domini currente millesimo quingentesimo quadragesimo sexto, indictione quarta, die merchurii vigesima seconda mensis decembris, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Iacobum Antonium de Bulgaro notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabelionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1548 marzo 6

(ST) [5] Ego Franciscus de Berzetis de Burontio, filius spectabilis domini Iohannis Anthonii, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Salvatoris, publicus imperiali et ducali auctoritatibus notarius de anno Domini currente millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, indictione sexta, die vero veneris sexta [6] mensis martii venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Iacobum Anthonium ex nobilibus Bulgari notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum matricula predicte civitatis propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabelionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1561, die 26 februarii".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Est effectus presbiter in eclesia sancti Eusebi canonic[us] <nel testo la parte finale di canonic[us] Ŕ corretta mediante riscrittura>. Decessit de anno 1571, de mense februarii, die 19, nocte sequentis".
(3) "duodecima" e "iulii" furono aggiunti da mano posteriore su spazio bianco.
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno md ottantauno, die 16 ianuarii. Gis(lareng)o sacrista".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die prima iunii 1606. Bucinus sacrista. Prius effectus miles gra[.]us Sabaudie".
(6) "sexta" aggiunto da altra mano su spazio bianco. Il 6 marzo 1548, inoltre, non era venerdý ma martedý.

Liber Matriculae
Scrineum