c. 37 v

1548 giugno 21

(ST) (1) Ego Bartholomeus, filius condam nobilis Thome de Notariis de Blanzate causidici Vercellensis (2), publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancti Salvatoris habitans, de anno Domini currente millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, indictione sexta, die vero vigessima prima mensis iunii collegium notariorum intravi dicte civitatis Vercellarum et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Iacobum Antonium ex nobilibus Bulgari notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1549 giugno 22

(ST) (3) Ego Iohannes Vincentius, filius condam nobilis domini Ludovici de Agaciis, civis Vercellarum publicus imperiali ducalique Sabaudie auctoritatibus notarius Vercellensis colegium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero asumptus extiti sub anno Domini curente millesimo quingentesimo quadragesimo nono, indicione septima, die (4) vigesima secunda mensis iunii, constante de ipsa asumptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Iacobum Antonium de Bulgaro notarium publicum predicti collegii, idcircho manu propria hic me subscripsi cum appositione mey soliti tabellionatus signi in fidem et testimonium omnium premissorum et veritatis.


1550 dicembre 11

(ST) (5) Ego Iohannes Stephanus, filius nobilis domini Iohannis Francisci de Arona, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis collegium dominorum notariorum predicte civitatis ingressus fui et in eorum numero asumptus extiti sub anno Domini curente millessimo quingentessimo quinquagessimo, indicione octava et sub die undecima mensis decembris, constante de ipsa asumptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii Vercellensem, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium omnium premissorum et veritatis.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1593, die tercia ianuarii <tercia ianuarii scritto da altra mano>".
(2) "causidici Vercellensis" aggiunto a margine da altra mano.
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die undecima iulii anni 1588 ab intestato, ut fertur. Burontio sacrista".
(4) "die" aggiunto nell'interlineo.
(5) Sotto il segno di tabellionato: "1570, die decima sesta iullii decessit. Magliono sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum