c. 38 r

1550 dicembre 15

(ST) (1) Ego Eusebius, filius nobilis domini Iohannis Dominici de Maxino, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in vicinia ecclesie Sancti Salvatoris habitans, collegium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus extiti sub anno Domini currente millesimo quingentesimo quinquagesimo, indicione octava et die quintodecimo mensis decembris, constante de ipsa assumptione et receptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii, quamobrem manu mea propria in presenti matricula eorundem dominorum notariorum me subscripsi cum appositione mei soliti signi tabellionatus in fidem omnium premissorum.


1550 dicembre 18

(ST) (2) Ego Petrus Georgius, filius nobilis domini Iohannis Antonii de Advocatis Bene, civis Vercellarum publicus ducali auctoritate notarius, habitans in vicinia ecclesie Sancti Michaelis, collegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus fui sub anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo, indictione octava, die decima octava mensis decembris, constante de ipsa admissione et assumptione publico instrumento rogato nobili domino Gualterio de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, propterea manu mea propria hic in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi apposito solito signo tabelionatus mei in fidem premissorum.


1550 dicembre 22

(ST) (3) Ego Iacobus Ludovicus de Ticionibus, filius condam magnifici iuris utriusque doctoris domini Constantini, civis et publicus imperiali et ducali auctoritatibus notarius Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Sancti Thome, colegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis Vercellarum ingressus fui et in eorum societate assumptus de anno millesimo quingentesimo quinquagesimo, inditione octava et die vigesimo secundo mensis decembris, constante de ipsa assumptione et receptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii, idcirco manu mea propria in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi cum appositione mey soliti signi tabellionatus in fidem et testimonium omnium premissorum et veritatis.


1551 gennaio 23

(ST) (4) Ego Iohannes Petrus, filius spectabilis domini Christofori de Advocatis Casanove, civis Vercellensis publicus ducali auctoritate notarius, habitans in vicinia Sancti Bernardi, collegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus fui sub anno Domini millesimo quingentessimo quinquagessimo primo, indictione nona, die vigessimo tertio mensis ianuarii, constante de ipsa admissione et assumptione publico instrumento rogato nobili domino Gualterio de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, propterea manu mea propria hic in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem omnium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decesit".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "1571, die decima octava iunii videlicet <iunii videlicet aggiunto in forma di postilla> circa horam vigesimam tertiam decessit sua morte. Me Iohannes Baptista de Signore de Buronzo sacrista collegii".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1577 sua morte".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1568, die 21 iunii, in loco Sancti Germani non sua morte".

Liber Matriculae
Scrineum