c. 38 v

1551 gennaio 26

(ST) (1) Ego Iohannes Iacobus, filius nobilis Iohannis Dominici de Raspis, civis Vercellarum notarius ducali auctoritate, habitans in vicinia ecclesie Sancti Thome, collegium spectabilium dominorum notariorum eiusdem civitatis intravi et in eorum numero assumptus fui die vigesima sexta mensis ianuarii anni millesimi quingentesimi quinquagesimi primi, dicte admissionis et assumptionis constante publico instrumento rogato nobili domino Gualterio de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, quamobrem hic in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum manu mea propria me subscripsi apposito signo mey tabellionatus in fidem premissorum et veritatis.


1551 gennaio 29

(ST) (2) Ego Iohannes Baptista, filius domini Iohannis Francisci de Arona, civis Vercellarum notarius ducali auctoritate, habitans in vicinia ecclesie Sancti Salvatoris, collegium spectabilium dominorum notariorum eiusdem civitatis intravi et in eorum numero assumptus fui die vigessima nona mensis ianuarii anni milessimi quingentesimi quinquagesimi primi, dicte admissionis et asumptionis constante publico instrumento rogato nobili domino Gualterio de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, quamobrem hic in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum manu mea propria me subscripsi apposito signo meo (3) tabellionatus in fidem premissorum et veritatis.


1551 aprile 17

(ST) (4) Ego Dionysius de Collumnis de Palestro, filius nobilis domini Petri Anthonii, civis Vercellarum de anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, indictione nona, die decima septima mensis aprilis (5) dominorum notariorum predicte civitatis Vercellarum collegium intravi et in eo assumptus extiti, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene recepto, et ideo in presenti predictorum dominorum notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione mey soliti signi tabellionatus in fidem ac testimonium premissorum.


1551 novembre 13

(ST) (6) Ego Petrus de Advocatis, filius domini Gualtiery, civis Vercellarum colegium dominorum nottariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus (7) extiti de anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, indictione nona, die terciadecima mensis novembris, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem dominum Ieronimum de Tronzano nottarium publicum dicti collegii recepto, et ideo hic in presenti matricula predictorum dominorum nottariorum manu propria me subscripsi cum apositione soliti signi mey tabelionatus in fidem premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit sua morte de anno 1577. Iohannes Andreas de Comazolio sacrista".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit Taurini de anno 1594, de mense octobris. Rovasende". Segue, di altra mano, "Effectus miles ducalis Sabaudie".
(3) Nel testo "signi mey".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die 28 decembris 1594 relicto notariatu <die 28 decembris 1594 e relicto notariatu sono aggiunte di due mani fra loro diverse e diverse dalla mano di Decessit>.
(5) Nel testo "apprilis".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "1592, 24 decembris decessit ab hac vita. Gaspar Arborio sacrista".
(7) "assumptus" aggiunto nell'interlineo.

Liber Matriculae
Scrineum