c. 39 r

1551 novembre 20

(ST) (1) Ego Gasper, filius nobilis domini Alberti de Dionixiis de Carexana, civis Vercellarum publicus ducali auctoritate notarius, habitans in vicinia ecclesie Sancti Iuliani, collegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus fui sub anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, indictione nona et die vigesimo mensis novembris, constante de ipsa admissione et assumptione publico instrumento rogato nobili domino Gualterio de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, propterea manu mea propria hic in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi apposito solito signo meo tabellionatus in fidem premissorum.


1551 dicembre 14

(ST) (2) Ego Iohannes Baptista, filius nobilis domini Iohannis Dominici de Bellinis, civis Vercellarum publicus ducali auctoritate notarius, in vicinia Sancti Salvatoris moram trahens, collegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis Vercellarum intravi et in eorum numero assumptus extiti sub anno Domini currente millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, indictione nona, die decima quarta mensis decembris, constante de ipsa assumptione et receptione publico instrumento traddito et fieri rogato per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii, quapropter in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum manu propria me subscripsi cum appositione soliti mey signi tabellionatus in fidem omnium et singulorum premissorum.


1552 giugno 23

(ST) (3) Ego Ricardus, filius nobilis domini Gualterii de Advocatis Bene civis et notarii publici civitatis Vercellarum, collegium spectabilium dominorum notariorum dicte civitatis intravi et in eorum numero receptus fui de anno millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo, indictione decima, die vigesima tertia mensis iunii, constante publico documento rogato domino Iohanne Bartholameo de Notariis de Blanzate etiam notario collegiato, et in fidem premissorum hic in presenti matricula me subscripsi tabellionaliter.


1554 dicembre 26

(ST) (4) Ego Camillus, filius nobilis domini Francisci de la Porta, civis Vercellarum collegium spectabilium dominorum notariorum dicte civitatis intravi et in eorum numero seu consortio aggregatus fui de anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, indicione duodecima, die vero vigesima sexta mensis decembris, constante de ipsa aggregacione publico instrumento traddito et fieri rogato per nobilem Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii, in quorum fidem et testimonium me hic in presenti matricula tabellionaliter subscripsi.


1554 maggio 22

(ST) (5) Ego Franciscus Bernardinus, filius nobilis Iohannis de Moxo civis et notarii Vercellensis, in vicinia Sancti Stephani parvi commorantis, venerandum collegium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in numero eorundem aggregatus fui, constante publico mee admissionis instrumento recepto et fieri rogato per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum et ipsius collegii venerandi cancellarium, sub anno Domini nostri Yesu Christi currente millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, inditione duodecima, die vero martis vigesima secunda mensis maii, eapropter in presenti matricula prefatorum dominorum notariorum collegiatorum manu propria me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1558, in urbe, de mense decembris <de mense decembris sembra di altra mano>".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Periit de anno 1604, de mense octobris. Aub(ert)o sacrista".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1580, die octava septembris <de - septembris ripassato da altra mano>".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decesit 1555 in Vercellis".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "1571, de mense septembris decessit".

Liber Matriculae
Scrineum