c. 39 v

1554 novembre 12

(ST) (1) Ego Iohannes Bartholameus Ticio, filius nobilis domini Iohannis Georgii, civis Vercellarum publicus imperiali ducalique Sabaudie auctoritatibus notarius, habitans in vicinia ecclesie Sancti Stephani de Monasterio, collegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus fui sub anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, inditione duodecima et die duodecima mensis novembris, constante de ipsa admissione et assumptione publico instrumento rogato nobili domino Gualterio de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, propterea manu mea propria hic in presenti matricula earundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi apposito solito signo meo tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.


1554 novembre 20

(ST) (2) Ego Iohannes Dominicus, filius condam domini Iohannis Iacobi de Centoriis, civis Vercellarum publicus imperiali ducalique Sabaudie auctoritatibus notarius, habitans in vicinia Sancti Iulliani, collegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis Vercellarum intravi et in eorum numero assumptus fui sub anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, indictione duodecima et die vigesima mensis novembris, constante de ipsa admissione et assumptione publico instrumento rogato nobili domino Gualterio de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, propterea manu mea propria hic in presenti matricula me subscripsi cum appositione soliti signi mei thabellionatus in fidem premissorum.


1554 novembre 26

(ST) (3) Ego Iheronimus de Centoriis, filius condam domini Iohannis Dominici, civis Vercellarum publicus imperiali ducalique Sabaudie auctoritatibus notarius, habitans in vicinia Sancte Agnetis, collegium spectabilium dominorum nottariorum predicte civitatis Vercellarum intravi et in eorum numero assumptus fui sub anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, indictione duodecima, die vigesimo sexto mensis novembris, constante de ipsa admissione et assumptione publico instrumento rogato nobili domino Gualterio de Advocatis Bene nottario publico dicti collegii, propterea hic me subscripsi cum appositione  mey soliti signi thabellionatus in fidem premissorum.


1554 novembre 29

Hic (4) adest locus domini Ioannis de Stroppiana, filius domini Francisci ex comitibus Stroppiane qui fuit admissus in colleggio sub die penultima novembris anni millessimi quincentessimi quinquagessimi quarti, indictione duodecima, ut constat instrumento precepto per dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium dicti colleggii.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1558, decimo septimo <decimo septimo di mano posteriore, septimo inoltre riscritto su un sottostante de mense> februarii".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "1579, die septima mensis septembris decessit morte sua. Valdengo sacrista".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1593".
(4) Sul margine sinistro: "Hic cadit locus nobilis ser Iohannis ex comittibus Stroppiane".

Liber Matriculae
Scrineum