c. 40 r

1554 dicembre 3

(ST) (1) Ego Iohannes Franciscus, filius condam domini Petri de Rubeis, civis Vercellarum publicus imperiali ducalique Sabaudie auctoritatibus notarius, habitans in vicinia ecclesie Sancti Thome, collegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero aggregatus fui sub anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, indicione duodecima, die tertio mensis decembris, constante de ipsa aggregatione et admissione publico instrumento rogato nobili domino Gualterio de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, propterea manu mea propria hic in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi apposito solito signo mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1554 dicembre 6

(ST) (2) Ego Hieronimus, filius nobilis Gasparis ex nobilibus Bulgari, civis Vercellarum collegium spectabilium dominorum notariorum civitatis Vercellarum intravi et in quorum numero aggregatus fui de anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, inditione duodecima, die sexto mensis decembris, constante de ipsa aggregatione publico instrumento recepto et fieri rogato per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene civem et notarium predicti collegii civitatis Vercellarum, in quorum fidem omnium et singulorum premissorum testimonium hic me subscripsi in presenti matricula tabellionater.


1554 dicembre 11

(ST) (3) Ego Iohannes Paulus de Arborio, filius nobilis Ieronimi, civis et publicus imperiali et ducali auctoritatibus notarius Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Sancti Thome, collegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis Vercellarum ingressus fui et in eorum societate assumptus de anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, indicione duodecima et die undecima mensis decembris, constante de ipsa assumptione et receptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii, idcircho manu mea propria in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi cum appositione mey soliti signi tabellionatus in fidem et testimonium omnium premissorum et veritatis.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1587, die *** decessit sua morte in loco Deciane. Eusebius de Dionisiis sacrista".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit Taurini de anno 1606".

Liber Matriculae
Scrineum