c. 40 v

1560 giugno 21

(ST) (1) Ego Ioseph de Biamino de Arborio, filius nobilis domini Nicolini, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini currente millesimo quingentessimo sexagessimo, indictione tertia et die vigessima prima mensis iunii collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellensis intravi et in eo assumptus extiti, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii recepto, idcircho in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi apposito solito signo mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum .


1561 giugno 4

(ST) (2) Ego Amadeus de Comerro, filius quondam domini Francisci ex nobillibus castri Arborii, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo primo, inditione quarta, die quarta mensis iuni collegium nobillium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellensis intravi et in eo assumptus extiti, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum dicti collegy recepto, idcircho in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione (3) solliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1561 giugno 27

(ST) (4) Ego Zilbertus de Guidelardis, filius condam nobilis domini Iohannis Marie ex dominis Veroni et nobilibus Vettignati, civis Vercellarum publicus ducali auctoritate notarius de anno Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo primo, indictione quarta et die vigessima septima mensis iunii collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellensis intravi et in eo assumptus extiti habitansque in vicinia Sancti Salvatoris, constatque de hiis publico instrumento superinde confecto et per nobilem Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii recepto, idcircho in presenti dominorum notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi, apposito solito signo mey tabellionatus in fidem et testimonium premissorum veritatis.


1561 settembre 18

(ST) (5) Ego Ulisses de Advocatis Quinti, filius condam nobilis domini Iulii, civis et notarius publicus Vercellensis auctoritate ducali, habitans in vicinia Santi Donati, de anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo primo, indicione quarta et die decima octava mensis septembris collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo asumptus extiti, constante publico instrumento super hiis confecto per dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii recepto, iccircho in presenti dominorum notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi apposito solito signo mei tabelionatus in fidem et testimonium premissorum et veritatis.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit ultima aprilis 1589".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1587".
(3) Nel testo "appossitione".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "1573, die 19 mensis martii decessit sua morte. Constantinus de Ticionibus sacrista".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die lune sexta februarii anni 1595 ipso existente sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum