c. 41 r

Horfeus in silvis iret del Ginasarion (1)

1561 settembre 22

(ST) (2) Ego Constantinus de Ticionibus, filius nobilis domini Iacobi Ludovici, civis et publicus imperiali ducali auctoritatibus notarius Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Sancti Thome, collegium spectabilium dominorum nottariorum predicti civitatis Vercellarum ingresus fui et in eorum societati assumptus de anno millesimo quingentesimo sexagesimo primo indictione quarta et die vegessima seconda mensis septembris, constante de ipsa assumptione et receptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Gualterium de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegi, idcirco manu mea propria in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi cum apposicione mey soliti signi tabellionatus et in fidem et testimonium omnium premissorum et veritatis.


1563 aprile 19

(ST) (3) Ego Ioseph, filius quondam nobilis domini Iohannis Antonii quondam (4) domini Georgii de Advocatis Bene, civis Vercellarum publicus imperiali ducalique Sabaudie auctoritatibus notarius, habitans in vicinia Sancti Michaelis in Realto, collegium spectabillium dominorum nottariorum predicte civitatis Vercellarum intravi et in eorum numero assumptus fui sub anno millesimo quigentesimo sexagessimo tercio, indicione sexta et die decima nona mensis aprillis, constante de ipsa admissione et asumptione publico instromento rogato nobili domino Ricardo de Advocatis Bene nottario publico dicti collegy, propterea manu mea propria hic in presenti matricula me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem promisorum.


1563 aprile 27

(ST) (5) Ego Blasius, filius egregii Baptiste de Saliis de Auxiliano, ducalis et appostolicus notarius, habitans in civitate Vercellarum et in vicinia Sancti Laurenti, spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis ingresus fui et in eorum societate assumptus de anno millesimo quingentesimo sexagesimo, tertio indictione sexta et die vigesima septima mensis aprilis, constante de ipsa admissione et asumptione publico instrumento rogato nobili domino Ricardo de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, propterea manu mea propria hic in presenti matricula me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem omnium premissorum.

(1) Prova di penna presso il margine superiore di due diverse mani: "del Ginasarion" di mano poco posteriore rispetto alla prima.
(2) Sotto il signum tabellionis: "Decessit sexta mensis maii 1604"; segue, di altra mano, "Valdengo sacrista".
(3) Sotto il signum tabellionis: "De anno 1565 decessit in itinere eundo ad relligionem Ierosolimitanam peste".
(4) Nel testo "qundem".
(5) Sotto il signum tabellionis: "Decessit de anno 1592".

Liber Matriculae
Scrineum