c. 41 v

1563 aprile 30

(ST) (1) Ego Eusebius de Viscardis de Brarola finium civitatis Vercellarum, filius domini Antonini, ducalis et apostolicus notarius, civis et habitans in presenti civitate Vercellarum, collegium magnificorum dominorum notariorum predicte civitatis ingressus fui et in ipsorum societate assumptus de anno millesimo quingentesimo sexagesimo tertio, indicione sexta et die ultima mensis aprilis, prout de ipsa admissione constat instrumento publico recepto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene notarium publicum dicti collegii, ideo manu mea propria in presenti matricula me subscripsi cum mei soliti signi tabellionalis appositione in veritatis fidem et omnium premissorum.


1563 giugno 3

(ST) (2) Ego Ottavianus de Paletis, filius quondam domini Iohannis Anthonii de Paletis, nottarius ducalis et civis Vercellarum collegium magnificorum dominorum nottariorum predicte civitatis ingresus fui et in ipsorum societate asumptus de anno millesimo quingentesimo sexagesimo tercio, indicione sexta et die tercia mensis iunii, prout de ipsa admissione constat instrumento publico recepto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene nottarium publicum dicti collegii, ideo manu mea propria in presenti matricula me subscripsi cum mei soliti signi tabelionatus appositione in fidem et testimonium veritatis omnium premissorum.


1563 giugno 7

(ST) (3) Ego Iohannes Baptista de Comazolio, filius quondam domini Augustini, civis Vercellarum collegium magnificorum dominorum notariorum predicte civitatis ingresus fui et in ipsorum societate asumptus de anno millesimo quingentesimo sexagesimo tertio, inditione sexta et die septima mensis iuny, prout de ipsa admissione constat instrumento publico recepto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene notarium publicum dicti collegy, ideo manu mea propria in presenti matricula me subscripsi cum mey soliti signi tabellionatus apposicione in fidem et testimonium veritatis omnium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1600 spiritum Deo creatori suo redidit, die festivitatis sancti Marci, quŠ est vigesima quinta aprilis. Iohannes Baptista Arb(orio) sacrista".
(2) Sotto il segno di tabellionato una scritta erasa, in massima parte non pi¨ comprensibile: "Banditus a patria ob [...]".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "1591, die martis nona iulii aggressi fuerunt eum inimici eius et illum morti tradiderunt in itinere Mediolani. Rovasenda sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum