c. 42 r

1563 luglio 1

(ST) (1) Ego Iohannes, filius condam domini Thome de Notariis de Blanzate, publicus imperiali et ducali auctoritatibus nottarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia Sancti Salvatoris habitans, de anno millesimo quingentesimo sexagesimo tertio, die primo mensis iullii, indictione sexta collegium notariorum intravi predicte civitatis et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento recepto per nobilem dominum Petrum de Advocatis Bene nottarium publicum dicti collegii, ideo manu mea propria in presenti matricula notariorum collegiatorum hic me subscripsi cum mey soliti signi tabellionalis apposicione in veritatis fidem et omnium premissorum.


1564 giugno 19

(ST) (2) Ego Antonius, filius quondam domini Caroli ex nobilibus Gregii et Arborii, notarius ducalis civis et habitans in presenti civitate Vercellarum assumptus fui in collegio dominorum notariorum predicte civitatis de anno nativitatis Domini nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, inditione septima et die lune decima nona mensis iunii, constante instrumento recepto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene notarium publicum dicti collegii, ideo in premissorum fidem hic me subscripsi manu propria apposito signo solito mei tabelionatus.


1564 dicembre  4

(ST) (3) Ego Augustinus, filius quondam nobilis Baptiste de Gislarengo, civis Vercellarum publicus imperiali autoritate nottarius Vercellensis, in vicinia Sante Marie Maioris habitans, collegium dominorum notariorum predicte civitatis intravi, in eorum numero assumptus extiti sub anno Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, indictione septima, die quarto mensis decembris, constante de ipsa assumptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene nottarium publicum predicti collegii, ideo in presenti nottariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis omnium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1585, die 15 mensis decembris decessit ab hoc seculo. Sotto, di altra mano, Constantinus de Ticionibus sacrista".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1581, die 18 mensis iunii".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1580, die 14 octobris".

Liber Matriculae
Scrineum