c. 42 v

1565 luglio 9

(ST) (1) Ego Ricardus Languscus ex comittibus Stroppiane, filius quondam nobilis domini Allexandri, notarius ducalis civis et habitans in presenti civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Santi Bernardi, assumptus fui in (2) collegium venerandum dominorum notariorum predicte civitatis et in eo aggregatus, constante publico mee admissionis instrumento recepto et fieri rogato per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene nottarium publicum predicti collegii venerandi, sub anno a nativitate Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo quinto, indictione octava, die nona mensis iullii, ideo in presenti matricula prefattorum dominorum nottariorum collegiatorum manu propria me subscripsi cum apositione soliti mei signi tabellionatus in testimonium premissorum.


1565 luglio 12

(ST) (3) Ego Petrus de Advocatis Quinti, filius quondam nobilis domini Francisci, notarius ducalis civisque et habitans in presenti civitate Vercellarum et in vicinia Sancti Donati, assumptus fui in venerandum collegium dominorum notariorum predicte civitatis et eorum numero aggregatus, constante publico mee admissionis et receptionis in dictum collegium instrumento recepto et fieri rogato per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene notarium publicum predicti venerandi collegii, sub anno a nativitate Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo quinto, inditione octava et die duodecima mensis iulii, ideo in presenti matricula predictorum dominorum notariorum eiusdem collegii manu propria me subscripsi et signum mei tabellionatus solitum in fidem premissorum apposui et cetera.


1565 luglio 16

(ST) (4) Ego Bernardinus de Advocatis et ex condominis Valdengi, filius quondam nobilis domini Iohannis Marie, notarius publicus ducalis civisque et habitans in presenti civitate Vercellarum et in vicinia Sancte Marie Maioris, assumptus fui in venerabile collegium dominorum notariorum predicte civitatis et eorum numero aggregatus, constante publico mee admissionis et receptionis in dictum collegium instrumento recepto et fieri rogato per nobilem dominum Petrum de Advocatis Bene notarium publicum predicti venerabilis collegii, sub anno a nativitate Domini currente millesimo quingentesimo sexagessimo quinto, indictione octava et die decima sexta mensis iulii, ideo in presenti matricula predictorum dominorum notariorum eiusdem collegii manu propria me subscripsi et signum mei tabellionatus solitum in fidem premissorum apposui et cetera.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1585, die 24 mensis novembris decessit sua morte. Constantinus de Ticionibus sacrista".
(2) "in" nell´interlineo, inserito mediante segno di richiamo.
(3) Sopra il segno di tabellionato: "1587, die primo novembris decessit sua morte. Eusebius de Dionisiis sacrista". Sotto il segno di tabellionato una scritta depennata, cui segue, di mano diversa da quella della scritta sopra il signum, "Decesit primo novembris 1587".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "1599, die 25 <il 5 di 25 č riscritto su 6; segue,quindi, parola depennata, forse magio> maii decesit sua morte".

Liber Matriculae
Scrineum