c. 43 r

1565 luglio 19

(ST) (1) Ego Achilles de Advocatis et ex condominis Valdengi civis Vercellarum, filius nobilis domini Hieronymi, publicus imperiali auctoritate nottarius Vercellensis et in vicinia ecclesie Sancti Michaelis habitans, de anno Domini millesimo quingentesimo sessagessimo quinto, indictione octava et die decima nona mensis iulii collegium spectabilium dominorum nottariorum civitatis Vercellarum predicte intravi in eoque assumptus extiti, constante instrumento superinde confecto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene predicti collegii nottarium recepto, idcirco in presenti nottariorum collegiatorum predicte civitatis matricula hic propria manu apposito signo mey tabellionatus me subscripsi in fidem et testimonium veritatis premissorum (2).


1565 settembre 13

(ST) (3) Ego Iohannes Iacobus de Magliono, filius quondam nobilis domini Augustini, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis et in vicinia ecclesie Sancti Iacobi habitans, de anno Domini millesimo quingentesimo sexagessimo quinto, inditione octava et die decima tercia mensis septembris collegium spectabilium dominorum notariorum civitatis Vercellarum predicte intravi in eoque assumptus extiti, constante instrumento superinde confecto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene predicti collegii notariorum recepto, idcirco in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula hic propria manu apposito signo mey tabellionatus me subscripsi in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1565 settembre 27

(ST) (4) Ego Eusebius de Dionisys, filius quondam nobilis domini Gerardi ex nobilibus rocche (5) Carexane, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis et in vicinia Sancti Iuliani habitans, de anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quinto, indictione octava et die iovis vigesimo septimo mensis septembris (6) collegium spectabilium dominorum notariorum civitatis Vercellarum predicte intravi in eoque assumptus extiti, constante instrumento superinde confecto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene predicti collegii notariorum recepto, idcirco in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula hic propria manu apposito signo mey tabellionatus me subscripsi in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1590, die sexta octobris decessit".
(2) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(3) Sotto il segno di tabellionato:
"1617, die sexta septembris decessit. A(ntonius) M(aria) de Valdengo sacrista".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno1613, die decima octava iunii. Val(deng)o sacrista".
(5) "rocche" aggiunto da mano posteriore con inchiostro diverso.
(6) "iovis ... septembris" aggiunto dalla stessa mano di cui a nota precedente su spazio bianco.

Liber Matriculae
Scrineum