c. 43 v

1567 novembre 13

(ST) (1) Ego Iohannes Anthonius, filius quondam nobilis domini Iohannis Michaelis de Pantanidis (2) Ferni, civis Vercellensis publicus (3) autoritate nottarius Vercellensis, commorans in vicinia Santi Thome civitatis predicte, intravi collegium dominorum nottariorum eiusdem civitatis de anno Domini nostri Giesu Christi millessimo quingentesimo sexagessimo septimo, indicione decima, die vero iovis decimo tertio mensis novembris et in eo assumptus et agregatus fui, prout constat instrumento publico rogato nobili domino Ricardo de Advocatis Bene nottario et secrettario dicti collegii, et in fidem premissorum hic et in presenti matricula me subscripsi cum appositione solitti signi mey tabellionatus.


1567 novembre 17

(ST) (4) Ego Bartholameus, filius nobilis Baptiste de Gottofredo de Burontio, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Iulliani, publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini currente millessimo quingentessimo sexagessimo septimo, indictione decima, die vero lune decimo septimo mensis novembris venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Richardum de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegy recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1567 novembre 24

(ST) (5) Ego Hercules Alciatus, filius nobilis domini Francisci de Alciatis MotŠ Alciatorum, civis Vercellensis publicusque imperiali autoritate notarius collegio ac ordini nobilissimo dominorum tabellionum civitatis Vercellarum adiuctus et aggregatus fui anno Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo septimo, inditione decima et die vigesima quarta mensis novembris, ut constat publico instrumento per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene publicum notarium predicti collegii recepto, quocirca hac in collegiatorum nobilium (6) notariorum supradictae civitatis matricula mea propria manu meum nomen ac cognomen apposito signo mei tabellionatus pro rei veritate subscripsi.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(2) La "d" di "Pantanidis" riscritta su altra lettera.
(3) Seguono alcune lettere depennate.
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Emigravit ab hoc seculo de mense novembris 1602".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Effectus minister Sancti Silvestri". Segue, di altra mano: "Decessit in loco Mottae Alciatorum de anno 1589, die ***".
(6) Nel testo "nobilum".

Liber Matriculae
Scrineum