c. 44 r

1567 novembre 28

(ST) (1) Ego Iohannes Andreas, filius nobilis domini Hieronimi de Comazolio alias de Astezatis, civis Vercellarum publicus ducali auctoritate notarius, habitans in vicinia Santi Thomae, collegium dominorum notariorum prefate civitatis intravi ac in eorum numero asumptus fui de anno Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo septimo, indicione decima, die vigesimo octavo mensis novembris, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegy recepto, et ideo in presenti matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti mei signi tabelionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1568 giugno 3

(ST) (2) Ego Iohannes Iacobus, filius nobilis domini Bernardini de Vassallis, civis Vercellarum publicus ducali auctoritate notarius, habitans in vicinia Sancti Iacobi, de anno millesimo quingentesimo sexagesimo octavo, indictione undecima, die vero tertia mensis iunii venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Ricardum de Advocatis Bene notarium predicti collegii recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabelionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1568 novembre 26

(ST) (3) Ego Iohannes Antonius, filius quondam nobilis domini Iohannis Iacobi Rogerini ex nobilibus Arborii, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Bernardi, publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo octavo, indicione undecima, die veneris vigesima sexta mensis novembris venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi in eoque assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene notarium predicti collegii recepto, et ideo in presenti nobilium dominorum notariorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum apposicione signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1569 febbraio 18

(ST) (4) Ego Ricardus de Ricardino, filius nobilis Bonifacii, civis Vercellarum ex nobilibus Gattinarie et Arborii publicus imperiali auctoritate notarius, de anno Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo nono, indictione duodecima, die vero decimaoctava mensis februarii venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Ricardum de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti nobilium notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1594, die 26 ianuarii animam Altissimo comendavit".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "1575, die mensis martii obiit. Eusebius de Dionisiis sacrista".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "1594, die 7 martii debitum nature persolvit. P(...)li de Burgo sacrista".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "1612, die *** mensis *** animam Altissimo comendavit. M(...) A(dvocatus) de Vald(eng)o sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum