c. 44 v

1569 marzo 10

(ST) (1) Ego Iohannes Baptista, filius condam nobilis Uberthini del Signor ex condominis castri Burontii, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, de anno Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo nono, indictione duodecima, die vero decima (2) mensis martii venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Richardum de Advocatis Bene notarium predicti collegii recepto, et ideo in presenti dominorum notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum (3).


1569 marzo 26

(ST) (4) Ego Iohannes Paulus, filius quondam nobilis Barthollamei de Grandys Conflentiae, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sanctae Mariae Maioris, publicus imperiali auctoritate nottarius de anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo nono, indictione duodecima, die sabbati vigesimo sexto mensis martii venerandum collegium nobilium dominorum nottariorum dictae civitatis Vercellarum intravi ipsique aggregatus fui et in eo assumptus, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Richardum de Advocatis Benae nottarium predicti collegii recepto, et ideo in presenti dominorum nottariorum collegiatorum predictae civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione signi meii tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum (5).


1569 marzo 17

(ST) (6) Ego Iohannes Franciscus de Ranzo, filius condam nobilis domini Hieronimi, civis publicusque imperiali auctoritate notarius Vercellarum, in eadem civitate et in vicinia Sancti Laurentii habitans, intravi collegium nobilium dominorum nottariorum ipsius civitatis Vercellarum die decima septima mensis martii de anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo nono, indictione duodecima, prout constat instrumento superinde confecto per nobilem Richardum de Advocatis Benae notarium predicti collegii recepto, et ideo manu propria in presenti dictorum notariorum matricula me subscripsi cum appositione meii soliti signi tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1601".
(2) "decima", insieme con due barre orizzontali usate per riempire lo spazio rimanente, venne aggiunto in un secondo tempo da altra mano su spazio lasciato in bianco.
(3) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Ex humanis decessit die 17 aprilis 1623. Iohannes Baptista Gottofredus sacrista".
(5) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(6) Sotto il segno di tabellionato
"Decessit".

Liber Matriculae
Scrineum