c. 45 r

1569 giugno ***

(ST) (1) Ego Ioannes Franciscus, filius quondam nobilis Ioannis Antonii de Advocatis Bene, civis Vercellarum publicus ducali autoritate notarius, habitans in vicinia ecclesiae Sancti Michaelis, collegium spectabilium dominorum notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus fui sub anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo nono, indictione duodecima, die *** mensis iunii, constante de ipsa admissione et assumptione publico instrumento rogato nobili domino Ricardo de Advocatis Benae notario publico dicti collegii, propterea manu mea propria hic in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi apposito meo sollito signo tabellionatus in premissorum fidem et testimonium veritatis.


1564 maggio 19

(ST) (2) Ego Fabricius, filius domini Virgilii de Montalentis de Caresana, publicus imperiali auctoritate notarius collegium spectabilium dominorum notariorum civitatis Vercellarum intravi et in eorum numero assumptus fui sub anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, indictione septima, die decima nona mensis maii, constante de ipsa admissione et assumptione publico instrumento rogato nobili domino Richardo de Advocatis Bene notario publico dicti collegii, propterea manu mea propria hic in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi apposito meo sollito signo tabellionatus impremissorum fidem et testimonium veritatis.


1571 novembre 28

(ST) (3) Ego Iohannes Franciscus, filius nobilis domini Marci Anthonii de Arona, habitans in vicinia Sancti Salvatoris, publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo primo, inditione decimaquarta, die vigesimaoctava mensis novembris intravi collegium spectabilium dominorum notariorum collegiatorum civitatis Vercellarum, constante de ipsa admissione et assumptione publico instrumento rogato nobile domino Richardo de Advocatis Bene notario publico et secretario dicti collegii, ideo hic propria manu mea me subscripsi apposito solito signo meo thabellionatus in testimonium veritatis.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Creatus ad recipiendum extra muros. Decessit".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo in loco Ronsici, de anno 1607, die 23 augusti <segue segno chiudiriga>. R(ichardu)s de Advocatis Valdengi sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum