c. 45 v

1571 novembre 17

(ST) (1) Ego Percivallus, filius quondam nobilis Iohannis Baptistae de Gottofredo ex condominis Burontii, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Iuliani, publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini currente millesimo quingentesimo septuagesimo primo, indictione decimaquarta, die vero decimoseptimo mensis novembris in nobilium dominorum notariorum collegium me recepi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento inde confecto per nobilem Richardum de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti dominorum notariorum matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione (2) signi mei tabellionatus in fidem et testimonium premissorum et veritatis.


1569 agosto 24

(ST) (3) Ego Hercules de Centoriis, filius domini Ricardi, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Laurentii, publicus imperiali autoritate nottarius de anno Domini currente millesimo quingentesimo sexagesimo nono, indictione duodecima, die vero 24 mensis augusti (4) in nobilium dominorum notariorum collegium me recepi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento inde confecto per nobilem Ricardum de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii recepto, et ideo in presenti dominorum notariorum matricula propria manu hic me subscripsi cum apositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium premissorum et veritatis.


1571 giugno 12

(ST) (5) Ego Iohannes Albertus, filius quondam nobilis Iohannis Andræ de Conradis Lignane, civis et publicus imperiali ducali auctoritatibus nottarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Salvatoris, collegium spectabilium dominorum nottariorum predicte civitatis Vercellarum ingresus fui et in eorum societate asumptus de anno millesimo quingentesimo septuagesimo primo, indictione xa (6) quarta, die duodecima iunii (7), constante de ipsa asumptione et receptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii, idcirco manu mea propria in presenti matricula eorundem spectabilium dominorum notariorum me subscripsi cum appositione mey solliti signi tabellionatus et in fidem et testimonium omnium premis<s>orum et veritatis.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1613, die 27 mensis iulii decessit sua morte. Augustinus de Titionibus sacrista".
(2) Segue "soliti" cancellato con un tratto di penna.
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die 29 iulii 1595".
(4) "sexagesimo nono, duodecima,  24, sis" di "mensis" e "augusti" aggiunti da mano posteriore su spazio bianco.
(5) Sotto il segno di tabellionato "Decessit".
(6) "xa" aggiunto a margine immediatamente accanto a "indictione" dalla stessa mano che ha operato l´aggiunta di cui alla nota seguente.
(7) "die duodecima iunii" aggiunto a margine e inserito nel testo mediante segno di richiamo.

Liber Matriculae
Scrineum