c. 46 r

1572 dicembre 12

(ST) (1) Ego Iohannes, filius egregii Bernardini de Chiocheto de Auxiliano, publicus imperiali ducali autoritatibus nottarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Laurentii, collegium spectabilium dominorum nottariorum predicte civitatis Vercellarum ingresus fui et in eorum societate asumptus ultra civitatem et ad formam conventionis facte inter universitatem Auxiliani et civitatem Vercellarum de anno millesimo quingentessimo septuagesimo secundo, indicione decima quinta, die veneris decima secunda mensis decembris, constante de ipsa (2) asumptione et receptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Bene notarium publicum predicti collegii, idcirco manu mea propria in presenti matricula spectabilium dominorum notariorum me subscripsi cum appositione mei soliti signi tabellionatus et in fidem veritatis.


1572 dicembre 21

(ST) (3) Ego Iohannes Franciscus de Zanollio ex comittibus Blandrenis de Albano, fillius condam nobilis domini Eusebii, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate nottarius de anno Domini currente millesimo quingentesimo septuagesimo secundo, indicione decima quinta et die vigesimo primo mensis decembris colleggium nobillium dominorum nottariorum dictae civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus extiti, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Benae notarium publicum predicti colleggii recepto, ideo in presenti nottariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi apposito sollito mei tabellionatus signo in fidem et testimonium premissorum veritatis (4).


1573 gennaio 22

(ST) (5) Ego Iovaninus, filius quondam egregii Eusebii de Barocia de Auxiliano, publicus imperiali ducali autoritatibus nottarius Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Santi Tome, collegium spectabilium dominorum nottariorum predicte civitatis Vercellarum ingresus fui et in eorum societate asumptus ultra civitatem, ad formam conventionis facte inter universitatem Auxiliani et civitatem Vercellarum, de anno millesimo quingentesimo septuagesimo (6) tertio, indictione prima, die (7) vero vigessimo secondo mensis ianuari, constante de ipsa asumptione et receptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Petrum de Advocatis Bene civem et nottarium publicum predicti collegi, idcirco manu mea propria in presenti matricula spectabilium dominorum nottariorum predicte civitatis me subscripsi cum appositione mey solliti signi tabelionatus et in fidem omnium veritatis(8).

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Creatus ad recipiendum instrumentum extra muros"; segue, di altra mano, "Decessit".
(2) Nel testo "inpsa".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(4) Sul margine destro, a fianco della sottoscrizione: "1591, die xii februarii naturae debitum solvit. Bena sacrista". La sottoscrizione, inoltre, termina con un segno chiudiriga.
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Creatus ad recipiendum instrumenta extra muros civitatis"; segue, di altra mano, "Decessit de anno 1617".
(6) Nel testo "septugesimo".
(7) nel testo "di".
(8) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.

Liber Matriculae
Scrineum