c. 47 r

(SC) Maria (1)


1577 febbraio 7

(ST) (2) Ego Iohannes Baptista, filius quondam nobilis Baptistę de Ghislarengho, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate nottarius Vercellensis, in vicinia Sancte Mariae Maioris habitans, collegium dominorum nottariorum predicte civitatis intravi, in eorum numero sumptus extiti sub anno Domini nostri Iesu Christi currente millesimo quingentesimo septuagesimo septimo, indictione quinta, die septima februarii, constante de ipsa admissione instrumento publico recepto per nobilem Ricardum de Advocatis Benae secretarium predicti colleggii eiusdem civitatis, ideo in presenti matricula manu propria hic me subscripsi cum apositione signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis et omnium premissorum.


1579 novembre 27

(ST) (3) Ego Iohannes Franciscus, filius quondam nobilis Bartholomei de Grandis Conflentie, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, publicus imperiali auctoritate (4) notarius de anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo nono, indictione septima, die vigesima septima mensis novembris venerandum collegium nobilium dominorum notariorum dictae civitatis Vercellarum intravi ipsique agregatus fui et in eo assumptus, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Ricardum de Advocatis Benae notarium et secretarium dicti collegii recepto, et ideo in presenti matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum et cetera.


1574 febbraio 8

(ST) (5) Ego Barptholameus, filius condam egregii Iohannis Caviggie de Lenta, publicus imperiali et ducali auctoritatibus nottarius Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Sancte Mariae Maioris, colleggium spectabilium dominorum nottariorum predicte civitatis Vercellarum ingressus fui et in eorum societate asumptus ultra civitatem de anno millesimo quingentesimo septuagessimo quarto, indictione seconda et die octavo mensis februari, constante de ipsa assumptione et receptione publico instrumento recepto per nobilem dominum Iohannem Andream de Comazolio civem et nottarium publicum predicti colleggii, ideo in presenti matricula dominorum nottariorum preffati colleggii et civitatis manu propria hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium premissorum veritatis.


1577 giugno ***

(ST) (6) Ego Iohannes Georgius, filius quondam nobilis domini Baptiste de Arborio, publicus imperiali autoritate ac ducali notarius Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Sancti Michaelis, collegium spectabilium dominorum nottariorum predicte civitatis Vercellarum ingresus fui et in eorum societate asumptus ultra civitatem de anno millesimo quingentesimo septuagesimo septimo, indictione quinta, die *** iuni, constante (7) instrumento ipsius asomptionis et receptionis (8) recepto per nobilem dominum Ricardum de Bena civem et nottarium publicum predicti collegii, ideo in presenti nottula dominorum nottariorum predicti collegii civitatis manu propria hic me subscripsi cum appositione solliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium premissorum veritatis.

(1) "(SC) Maria" in alto, presso il margine superiore della pagina. La croce č di tipo greco potenziato.
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1617".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1617".
(4) Nel testo "auctoritatae".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Creatus a venerando collegio ad recipiendum extra muros, ut ex eius admissione apparet".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Creatus ut supra". Segue, di altra mano, "Decessit 5 augusti 1606".
(7) Nel testo "constatante".
(8) Nel testo "asoptionis et receptioni".

Liber Matriculae
Scrineum