c.47 v

1582 giugno 7

(ST) (1) Ego Augustinus de Titionibus, filius condam nobilis domini Francisci, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Thomę, publicus imperiali auctoritate nottarius de anno Domini currente millesimo quingentessimo octuagessimo secundo, indictione decima (2), die vero septima mensis iunii assumptus fui in nobilium dominorum nottariorum colleggium, prout constat publico instrumento rogato nobili domino Iohanne Alberto de Corradis Lignane nottario predicti colleggii, et ideo in presenti matricula dictorum dominorum nottariorum me subscripsi cum appositione solliti mei signi tabellionatus in fidem et premissorum ac veritatis.


1584 maggio 9

(ST) (3) Ego Iohannes Antonius, filius condam (4) domini Bertolini de magistro Martino de Arborio, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellarum, habitans in vicinia Santę Marie Maioris, collegium spectabillium dominorum notariorum predicte civitatis Vercellarum ingresus fui et in eorum societate asumptus de anno Domini millesimo quingentesimo octuagessimo quarto, indicione duodecima, die vero nona mensis maii, constante instrumento ipsius asumptionis et receptionis recepto per nobilem dominum Iohannem Albertum de Corradis Lignane civem et notarium publicum predicti collegii, ideo in presenti notula dominorum notariorum predicti collegii et civitatis manu propria hic me subscripsi cum appositione solliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium premissorum veritatis.


1584  maggio 2

(ST) (5) Ego Gaspar, quondam domini Georgii ex nobilibus castri Arborii filius, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius dicte civitatis et habitator viciniae Sanctae Mariae Maioris collegium spectabilium dominorum notariorum civitatis prefatae ingressus fui de anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo quarto, indictione duodecima, die vero secunda mensis maii, constante instrumento rogato (6) per nobilem dominum Iohannem Albertum de Corradis Lignanae civem et notarium publicum predicti collegii et civitatis, manu propria hic me subscripsi cum apposicione mey tabellionatus signi in fidem et premissorum omnium veritatis testimonium.


1585 *** ***

(ST) (7) Ego Iohannes Baptista, quondam domini Virgilii de Montalentis de Caresana, publicus apostolica spectabilique dominorum notariorum civitatis Vercellarum auctoritatibus notarius, collegium eorum dominorum notariorum de anno Domini millesimo quingentessimo octuagessimo quinto, indictione decima tertia, die vero *** ingressus fui, constante instrumento rogato per nobilem dominum Iohannem Albertum de Conradis Lignane civem et notarium publicum predicti collegii et civitatis, manu propria hic me subscripsi cum appositione mei tabellionatus signi in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1616, die *** septembris".
(2) In un primo tempo era stato scritto "undecima", poi un č stato cancellato con un tratto di penna.
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Creatus ad recipiendum extra muros".
(4) Segue una parola depennata.
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die ultima septembris 1602. Bucinus".
(6) "rogato" aggiunto da altra mano nell“interlineo e inserito mediante segno di richiamo.
(7) Sotto il segno di tabellionato: "Creatus a collegio venerabili ad recipiendum instrumenta extra muros". Sotto, di altra mano, "Decessit".

Liber Matriculae
Scrineum