c. 48 r

1585 dicembre 11

(ST) (1) Ego Hieronymus Bucinus, filius quondam domini Baptistae ex condominis castri Burontii, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in vicinia Sancti Michaelis, de anno Domini currente millesimo quingentesimo octuagesimo quinto, indictione decima tertia, die undecima mensis decembris venerabile dicte civitatis nobilium dominorum notariorum collegium intravi et in eo asumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Iohannem Albertum de Conradis Lignane civem et notarium predicti collegii recepto, et ideo in presenti dominorum notariorum collegiatorum predictae civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum apositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum (2).


1586 giugno 25

(ST) (3) Ego Iohannes Augustinus, filius quondam domini Iohannis Antonii ex dominis Rovasende, civis Vercellensis imperiali et ducali auctoritate notarius, habitans in vicinia Sancti Donati, de anno Domini currente millesimo quingentesimo octuagesimo sexto, inditione decima quarta, die vigesima quinta mensis iunii venerabile dicte civitatis nobilium dominorum notariorum collegium intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Iohannem Albertum de Corradis Lignanę civem et notarium predicti collegii recepto, et ideo in presenti dominorum notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum apositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1583 aprile 28

(ST) (4) Ego Ludovicus, filius quondam domini Antoni Laurentii ex condominis Querenie et Cerretti, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate nottarius, habitans in vicinia Sancti Iuliani, de anno Domini currente millesimo quingentesimo octuagesimo tertio, indictione undecima (5), die vigesima octava mensis aprilis venerabile dicte civitatis nobilium dominorum nottariorum collegium intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Iohannem Albertum de Corradis Lignane civem et nottarium predicti collegii recepto, et ideo in presenti dominorum nottariorum colleggiatorum predictae civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum apositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1631, die 10 mensis novembris. Raspa sacrista".
(2) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(3) Sotto il segno di tabellionato:
"Decessit ex hac vita die secunda septembris 1614. Michaelangelo de Ad(vocati)s sacrista". La nota termina con un segno chiudiriga.
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo die quinta mensis ianuarii 1626".
(5) Segue una parola depennata.

Liber Matriculae
Scrineum