c. 48 v

1587 luglio 6

(ST) (1) Ego Hieronymus de Advocatis Bene, filius quondam domini Ricardi civis et notarii publici civitatis Vercellarum, habitans in vicinia Santi Laurentii ut supra (2), collegium nobilium dominorum notariorum dicte civitatis intravi et in eorum numero receptus fui de anno millesimo quingentessimo octuagessimo septimo, indictione decima quinta, die sexta mensis iulii, constante publico documento rogato domino Iohanne Alberto de Coradis Lignane etiam notario collegiato, et in fidem premisorum hic in presenti matricula me subscripsi tabelionaliter.


1589 *** ***

(ST) (3) Ego Ludovicus Antonius Ticius, filius domini Constantini Ticii, civis et nottarius publicus collegiatus civitatis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Thomae, in venerando collegio magnificorum dominorum nottariorum civitatis predictae receptus fui de anno millesimo quingentesimo octuagessimo nono, die vero *** mensis ***, prout constat per instrumentum rogatum domino Iohanne Alberto ex Corradis Lignanae predicti venerandi collegii secrettario, et ideo in premissorum fidem me tabellionaliter subscripsi (4).


1596 febbraio 28

(ST) (5) Ego Antonius Maria, filius nobilis domini Bernardini de Advocatis et ex cundominis Valdengi, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Michaelis, assumptus fui in venerabili collegio dominorum nottariorum predicte civitatis et in eorum numero agregatus, constante publico instrumento meæ admissionis et receptionis in dictum colleggium recepto et fieri rogato per nobilem dominum Augustinum ex cundominis Rovaxendæ civem ac nottarium publicum ac secretarium dicti venerandi collegii, sub anno millesimo quingentesimo nonagesimo sexto, indicione nona et die penultima mensis februarii, ideo me in presenti matricula premissorum dominorum nottariorum eiusdem collegii manu propria me subscripsi et signum mei thabelionatus solitum (6) in fidem premissorum apposui.


1597 aprile 15

(ST) (7) Ego Iohannes Petrus, nobilis Iohannis Baptistæ Bellini filius, civis Vercellensis, habitans in vicinia Santi Salvatoris, in nobile colegium dominorum notariorum dictæ civitatis ingressus sum anno Domini milessimo quingentesimo nonagesimo septimo, indictione decima, die vero decima quinta mensis aprilis et sic cum ab eodem colleggio fuerim acceptatus, prout publice constat ex instrumento tunc recepto per nobilem dominum Augustinum Rovasendam notarium dicti collegii, in presenti matricula me manu propria subscripsi cum soliti mei segni tabelionatus appositione.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Effectus est demens 1594. Bur(...)s sacrista". Segue, aggiunto in un secondo tempo dalla stessa mano, "Et mortuus est".
(2) "habitans - supra" aggiunto in forma di postilla.
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo die vigessima quinta novembris de anno 1599 eo sacrista. Iohannes Baptista Arb(oriu)s sacrista".
(4) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(5) Sotto il segno di tabellionato:
"1620, die 27 mensis octobris, hora XI noctis sequentis animam [suam] Deo comendavit, existente Io(hanne) Henrico de Ad(vocatis) Querenie sacrista".
(6) Nel testo "solium".
(7) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo die tertia ianuarii 1612. Al(exande)r de Arborio sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum