c. 49 r

1597 aprile 15

(ST) (1) Ego Iohannes Baptista ex nobilibus Arborii districtus Vercellarum, filius quondam nobilis domini Ludovici, fui receptus et admissus in venerando collegio nobilium dominorum notariorum civitatis praedictæ de anno millesimo quingentesimo nonagesimo septimo, die quintadecima mensis aprilis, prout constat instrumentum tradditum et rogatum nobili domino Iohanni Augustino ex dominis Rovaxendae civi et notario publico et secretario dicti venerandi collegii, in quorum fidem hic tabellionatus signum meum apposui et subscripsi.


1598 giugno 12

(ST) (2) Ego Iohannes Maria Raspa, filius quondam nobili Iohannis Iacobi, civis et nottarius publicus civitatis Vercellarum fui receptus et admissus in venerando collegio nobilium dominorum notariorum civitatis predictæ de anno millesimo quingentesimo nonagesimo octavo, die duodecima mensis iunii, prout constat publico instrumento traddito et fieri rogato nobili domino Iohanni Augustino ex dominis Rovaxendæ civi et nottario pubblico ac secretario dicti venerandi collegii, in quorum fidem hic tabellionatus signum meum apposui et subscripsi.


1598 giugno 22

(ST) (3) Ego Iohannes Bartolomeus Bondonis, filius quondam nobilis Iohannis Andreae ex nobilibus castri vetteris Ronsici, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Donati, intravi collegium nobilium dominorum notariorum dictae civitatis et in eo admissus fui, prout ex instrumento rogato nobili domino Iohanni Augustino condomino Rovaxendæ sororio meo eiusdem collegii cancellario, sub die vigesima secunda iunii anni millesimi quingentesimi nonagesimi octavi et ideo hic me subscripsi cum appositione mei signi tabellionatus.


1599 dicembre 22

(ST) (4) Ego Gabriel Emilius Biaminus, filius quondam nobilis Ioseph civis et notarii collegiati Vercellensis ex nobilibus castri Arborii districtus Vercellarum, in colleggio nobilium dominorum notariorum civitatis predictæ receptus et admissus fui de anno millesimo quingentesimo nonagesimo nono et die vigesimo secundo mensis decembris, prout constat instrumentum per nobilem dominum Augustinum de Rovasenda civem et notarium publicum et secretarium dicti venerandi collegii receptum, in quorum fidem hic me tabelionaliter subsignavi.

(1) Sopra il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1629, die *** mensis iulii".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die *** octobris 1660. Cus(...) <lettura dubbia> sacrista". Di altra mano: "Etatis annorum 87".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo die decima decembris 1614. M(...) A(dvocatu)s de Valdengo sacrista".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo die 20 mensis martii 1634".

Liber Matriculae
Scrineum