c. 49 v

1599 dicembre 23

(ST) (1) Ego Rainerius, filius quondam nobilis domini Achillis de Advocatis Valdengi civis et nottarii Vercellarum, habitans in dicta civitate et in vicinia Sancti Michaelis, fui receptus et admissus in venerando colleggio nobilium dominorum nottariorum civitatis predicte et eum intravi de anno a nattivitate Domini nostri millesimo quingentesimo nonagesimo nono, die vigesima tertia mensis decembris, prout constat de dicta mea admissione instrumentum publicum traddittum et rogatum (2) per nobilem dominum Iohannem Augustinum ex condominis Rovaxende civem Vercellensem nottarium et secretarium dicti venerandi colleggii anno et die suprascriptis, in quorum fidem hic me subscripsi cum appositione signi mey tabellionatus.


1600 agosto 31

(ST) (3) Ego Franciscus Bernardinus, filius quondam nobilis domini Iosephi de Conradis Lignanae, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Iacobi, publicus imperiali auctoritate nottarius de anno Domini millessimo sexcentessimo, indictione decima tertia, die vero ultima mensis augusti colleggium dominorum nottariorum intravi et illi fui agregatus et in eo asumptus, prout constat instrumento rogato nobili domino Augustino ex condominis Rovaxendae eiusdem colleggii nottario et cancellario, et ideo in presenti dominorum nottariorum predictae civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione mey signi tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1601 marzo 1

(ST) (4) Ego Filibertus, filius quondam nobilis domini Franceschini de Rogerino ex nobilibus Arborii, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Bernardi, collegium nobilium dominorum notariorum civitatis preditae intravi et in eo admisus fui et receptus de anno Domini millessimo sexcentessimo primo, die vero prima mensis martii, prout constat instrumento recepto et rogato per nobilem dominum Iohannem Augustinum ex dominis Rovaxende civem et notarium publicum et secretarium dicti venerandi colleggii anno mense et die predictis, et in fidem (5) premissorum hic cum apositione signi mei tabellionatus scripsi et subscripsi.


1604  maggio 31

(ST) (6) Ego Michaelangelus, filius quondam nobilis domini Bernardini de Advocatis (7) ex condominis Valdengi, civis Vercellarum, habitans in vicinia parochialis ac cathedralis ecclesie SanctŠ MariŠ Maioris, colleggium nobilium dominorum nottariorum dictŠ civitatis intravi et in eo admissus fui, prout constat instrumento recepto per nobilem dominum Iohannem Augustinum ex condominis RovascendŠ eiusdem colleggi nottarium et cancellarium sub die ultima(8) mensis maii anni millesimi sexcentesimi quarti, indictione seconda, ideoque hic me subscripsi cum appositione mei soliti signi tabelionatus.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit sub die prima novembris 1617. Val(deng)o sacrista". Segue, di mano posteriore, "╚ il Giovanni Battista di Bernardino".
(2) Una mano posteriore ha corretto "instrumentum - rogatum" in "instrumento publico traddito et rogato".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit sua morte in civitate Taurini".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit sub die decima septembris 1617. Val(deng)o sacrista".
(5) Nel testo "fide".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decesit sub die 14 aprilis 1654".
(7) "de Advocatis" scritto nell'interlineo e inserito nel testo mediante segno di richiamo.
(8) Nel testo "uultima".

Liber Matriculae
Scrineum