c. 50 r

1605 febbraio 14

(ST) (1) Ego Bernardinus, filius egregii domini Iohannis Chiocheti de Auxiliano, publicus imperiali auctoritate notarius colleggium nobilium dominorum notariorum civitatis Vercellarum intravi et in eo admissus fui ad recipiendum extra civitatem et ad formam conventionis facte inter universitatem Auxiliani et civitatem (2) Vercellarum de anno millessimo sexcentessimo quinto, indictione tertia, die vero decima quarta mensis februarii, prout constat instrumento recepto per nobilem dominum Iohannem Augustinum ex dominis Rovasendæ civem et notarium publicum ac secretarium dicti venerandi colleggii anno mense et die predictis, et ideo in presenti dominorum notariorum colleggiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1605 dicembre 22

(ST) (3) Ego Iohannes Baptista, filius quondam nobilis Barthollamei de Gottofredo ex condominis Burontii, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Iuliani, publicus imperiali auctoritate nottarius de anno Domini millesimo sexcentesimo quinto, indictione tertia, die iovis vigessima secunda mensis decembris venerandum collegium nobilium dominorum nottariorum dicte civitatis Vercellarum intravi ipsique aggregatus fui et in eo assumptus, prout constat publico instromento superinde confecto per nobilem dominum Iohannem Augustinum ex condominis Rovaxende civem et nottarium publicum ac secretarium dicti venerandi collegii anno mense et die predictis, et ideo in presenti dominorum nottariorum colleggiatorum predictæ civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis praemissorum.


1606 novembre 16

(ST) (4) Ego Franciscus, filius quondam nobilis Camilli de Zucaris de Rodobio, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, publicus imperiali (5) autoritate (6) nottarius de anno Domini millesimo sexcentesimo sexto, indictione quarta, die iovis decima sexta mensis novembris venerandum collegium nobilium dominorum nottariorum dictæ civittatis Vercellarum intravi ipsique aggregatus fui et in eo assumptus, prout constat publico instromento superinde confecto per nobilem dominum Iohannem Augustinum ex condominis Rovaxende civem et nottarium publicum et secretarium dicti venerandi collegii anno mense et die prædictis, et ideo in presenti dominorum nottariorum colleggiatorum prædictæ civittatis matricula propria manu hic me subscripsi cum apositione signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.

(1) Sopra il segno di tabellionato: "Creatus ad recipiendum extra muros"; sotto il segno di tabellionato: "Decessit die 8 augusti 1651. P(etrus) Antonius de Titionibus sachrista".
(2) Nel testo per errore "civitem".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die undecima septembris, de anno 1665. Iohannes Bartholomeus Biaminus sacrista".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno1610, die ultima ianuarii".
(5) Nel testo per errore "imperali".
(6) Nel testo "auttoritate".

Liber Matriculae
Scrineum