c. 50 v

1606 dicembre 11

(ST) (1) Ego Alexander ex nobilibus castri Arborii districtus Vercellarum, filius quondam domini Gasparis, fui receptus et admissus in venerando collegio nobilium notariorum civitatis predictæ de anno millesimo (2) sexcentesimo sexto, die undecima mensis decembris, prout constat instrumentum tradditum et rogatum a nobili (3) domino Iohanne Augustino ex dominis Rovaxendæ cive (4) et notario publico et secretario dicti venerandi colegii, in quorum fidem hic tabellionatus signum meum apposui et subscripsi.


1607 giugno 21

(ST) (5) Ego Iohannes Henricus de Advocatis Quereniæ (6) et Cereti condominus, natus condam domini Antonii de domino Francisco, a clarissimo et antiquissimo legum doctori domino Henrico et a castro predicte Quarenie oriondus, iam Sabaudie ducali ac etiam creatus Cremone imperiali autoritatibus notarius, civis et habitator vicinie Sancti Salvatoris predicte civitatis, admisus et receptus fui in colleggio dominorum notariorum nobilium predicte civitatis die vigessimo primo mensis iuni anni 1607 et ettatis mee trigesimo nono, prout de predictis admisione et receptione constat instrumento fieri rogato per dominum Iohannem Augustinum ex dominis Rovaxende notarium et secretarium dicti collegii anno et die premissis, et pro fide predictorum hic me subscripsi cum apositione soliti signi mey tabelionatus.


1608 novembre 10

(ST) (7) Ego Iohannes Baptista de Titionibus, filius nobilis domini Iohannis Petri, civis Vercellarum, habitans in vicinia eclesiae cathedralis Sanctae Mariae Maioris, publicus imperiali autoritate nottarius de anno Domini millesimo sexcentesimo octavo, indictione sexta, die decima mensis novembris venerandum colleggium nobilium dominorum nottariorum dictae civitatis Vercellarum intravi ipsique aggregatus fui et in eo assumptus, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem Iohannem Augustinum ex condominis Rovasendae nottarium predicti colleggii recepto, et ideo in presenti dominorum nottariorum collegiatorum predictae civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis praemissorum [8].

(1) Sopra il segno di tabellionato: "Decessit die tertia mensis augusti de anno 1661. Val(dengo) sacrista".
(2) Segue "quingentesimo" depennato.
(3) Una mano, forse la stessa cui si è già accennato in una nota a c. 49 v, ha corretto "instrumentum - nobili" in "instrumento traddito et rogato nobile" operando delle raschiature sulla pergamena.
(4) Nel testo "civi".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo die 27 octobris 1625".
(6) "Iohannes - Querenie" reca tracce di riscrittura.
(7) Sotto il segno di tabellionato: "Hic adolescens decessit sua morte die tertia ianuarii 1615".
(8) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.

Liber Matriculae
Scrineum