c.51 r

1608 novembre 12

(ST) (1) Ego Ioseph, in libro baptismatis vocatus Ioseph Melchio de Monticello, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, publicus imperiali ducalique Sabaudie auctoritatibus notarius, civis et causidicus Vercellarum, filius condam domini Iohannis Antonii filii nunc condam nobilis domini Melchionis de Monticello, nepos ex patre condam nobilis domini Bernardini de Monticello in hac matricula descripti in folio 36 et in venerando colleggio asumpti de anno 1541, die primo aprilis, de anno Domini nostri Iesu Christi currente millessimo sexcentessimo octavo, indictione sexta et die mercurii duodecima mensis novembris venerandum colleggium nobilium dominorum notariorum dictę civitatis Vercellarum intravi et in eo asumptus fui, prout constat instrumento superinde confecto per nobilem dominum Iohannem Augustinum Rovaxendam notarium publicum predicti colleggii recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum predicte civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis pręmissorum.


1613 dicembre 23

(ST) (2) Ego Iohannes Baptista de Advocatis ex condominis Valdengi et Vigliani, filius quondam nobilis Bernardini, civis Vercellarum, habitans in vicinia parochie et cathedralis eclesię Sanctę Marię Maioris, fui receptus et admissus in venerando collegio nobilium nottariorum civitatis predictę de anno millesimo sexcentesimo decimo tertio, die vero vigesima tercia decembris, prout constat instrumento tradito et rogato per dominum Filibertum Rogerinum civem et notarium publicum et secretarium (3) dicti venerandi collegii, in quorum fidem hic tabellionatus signum meum apposui et suscripsi.


1614 novembre 22

(ST) (4) Ego Iacobus Antonius de Centoriis, filius quondam domini Hieronimi, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sanctę Agnetis, fui receptus et admissus in venerando collegio nobilium notariorum civitatis prędictę de anno millessimo sexcentessimo decimo quarto, die vero vigessima seconda mensis novembris, prout constat instrumento tradito et recepto per nobilem dominum Filibertum Rogerinum civem et notarium publicum prędictique collegii secretarium, in quorum fidem hic tabellionatus signum meum apposui et subscripsi (5).

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1631, die septima mensis aprilis. Iohannes Paulus Cusanus sacrista".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit sua morte in loco Stropianę die 23 iulii 1670 et ibi fuit sepultus in ecclesia parochiali Sancti Michaelis".
(3) Nel testo "secretarum".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die *** mensis *** de anno *** in sacro Ouropeo monte". Segue, di altra mano, "Promotus ad ordines sacerdotales".
(5) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.

Liber Matriculae
Scrineum