c.51 v

1618 novembre 6

(ST) (1) Ego Petrus Ricardus, filius nobilis domini Ludovici de Advocatis ex condominis Querenię et Cosati, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Bernardi, fui receptus et admissus in venerando colleggio nottariorum nobilium civitatis prędictę de anno millessimo sexcentessimo decimo octavo, die vero sexta mensis novembris, prout constat instrumento tradito et recepto per nobilem dominum Iacobum Antonium de Centoriis civem et nottarium publicum et secretarium dicti venerandi colleggii, in quorum fidem hic tabellionatus signum meum apposui et subscripsi.


1618 novembre 28

(ST) (2) Ego Gaspar Antonius, filius nobilis domini Iohannis Henrici de Advocatis ex condominis Querenię et Cereti, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Bernardi, fui receptus et admissus in venerando colleggio notariorum nobilium civitatis prędictę de anno millessimo sexcentessimo decimo octavo, die vero vigessimo octavo mensis novembris, prout constat instrumento tradito et recepto per nobilem dominum Iacobum Antonium de Centoriis civem et notarium publicum et secretarium dicti venerandi colleggii, in quorum fidem hic tabellionatus signum meum apposui et subscripsi.


1620 febbraio 27

(ST) (3) Ego Antonius de Monticello, filius nobilis domini Iosephi notarii collegiati, civis Vercellarum, habitans in vicinia cathedralis Sanctę Marię Maioris, receptus admissusque fui in venerando collegio nobilium notariorum civitatis prędictę de anno millessimo sexcentessimo vigessimo, indictione tertia, die vero iovis vigessima septima februarii, prout constat instromento fieri rogato per nobilem dominum Antonium Mariam de Advocatis ex condominis Valdengi civem et notarium publicum prędictique collegii secretarium, in quorum fidem in pręsenti matricula propria manu apposito meo signo tabellionatus (4) subscripsi.


1622 aprile 28

(ST) (5) Ego Marcus Antonius, filius quondam domini Percivalli Gottofredi ex dominis Burontii, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Bernardi, receptus et admissus fui in venerando collegio nobilium notariorum civitatis predictę de anno millessimo sexcentessimo vigessimo secundo, indictione quinta, die vero iovis vigessima octava mensis aprilis, prout constat instromento recepto per nobilem dominum Ioseph de Monticello civem et notarium publicum et secretarium predicti venerandi collegii, in quorum fidem in presenti matricula propria manu apposito meo signo tabellionatus supscripsi.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1636, die 26 augusti. Iohannes Maria Ad(vocatu)s sacrista".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1638, die 28 augusti. Quarenia sachrista".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die *** decembris 1656".
(4) Nel testo "tabebellionatus".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die 18 septembris anno 1650. Iohannes Bartholomeus de Biamino sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum