c. 52 r

1623 giugno 20

(ST) (1) Ego Petrus Augustinus Raspa, nobilis domini Iohannis Mariae filius, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Iuliani, serenissimo domino Carolo Emanueli Sabaudiae et duci (2) nostro invictissimo imperante et ex eius imperiali auctoritate notarius de anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo tertio, indictione sexta, die vero vigesima mensis iunii venerandum colleggium nobilium dominorum notariorum dictae civitatis Vercellarum intravi ipsique aggregatus fui et in eo assumptus, prout constat publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Ioseph de Monticello civem et notarium publicum ac secretarium dicti venerandi colleggii anno mense et die predictis, et ideo in presenti dictorum dominorum notariorum colleggiatorum predictae civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione mei signi tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum (3).


1624 febbraio 19

(ST) (4) Ego Iohannes Paulus Cusanus, filius quondam domini Caroli, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sanctae Agnetis, receptus et admissus fui in venerando colleggio nobilium notariorum civitatis predictę de anno millesimo sexcentesimo vigesimo quarto, indictione septima, die vero lunę decima nona mensis februarii, prout constat instrumento recepto per nobilem dominum Antonium de Monticello civem et notarium publicum prędictique venerandi colleggii secretarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu apposito meo signo tabellionatus subscripsi (5).


1624 novembre 13

(ST) (6) Ego Iohannes Andreas Bondonis, filius quondam nobilis Iohannis Bertolomey ex nobilibus castri vetteris Ronsici, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Salvatoris, in collegio nobilium dominorum notariorum civitatis prędictę receptus et admissus fui, prout ex instrumento rogato nobili domino Iacobo Antonio Centorio eiusdem collegii cancellario sub die decima tertia mensis novembris anni millesimi sexagesimi vigesimi quarti (7), et ideo hic me subscripsi cum appositione mei signi tabellionatus (8).

(1) Sopra il segno di tabellionato: "Hic adolescens decessit de anno 1629, die 9 februarii <Decessit de anno e 9 februarii sembrano riscritti su rasura>".
(2) "Carolo Emanueli" e "duci" sono stati scritti in lettere capitali.
(3) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(4) Sotto il segno di tabellionato:
"Decessit die 4a mensis maii de anno 1666".
(5) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(6) Sotto il segno di tabellionato:
"Decessit".
(7) Nel testo "q.ti".
(8) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.

Liber Matriculae
Scrineum