c. 52 v

1625 dicembre 23

(ST) (1) Ego Franciscus Bernardinus, filius nobilis domini Luduvici de Advocatis ex condominis Querenię et Cereti, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Bernardi, in venerando colleggio nobilium nottariorum civitatis prędictę receptus et admissus fui anno millesimo sexcentesimo vigesimo quinto, indicione octava, die vero vigesima tertia mensis decembris, prout constat instrumento recepto per nobilem dominum Iacobum Antonium Centorium eiusdem colleggii cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu cum appositione mei signi tabellionatus subscripsi (2).


(ST) (3) Ego Iacobus Antonius de Dionisiis, filius nobilis domini Iohannis Bernardini, pronepos et nepos (4) respective dominorum Dionixii et Iohannis Petri in presenti matricula foglio 31 et 36 descriptorum, ex nobilibus Rochae Carexanae civis Vercellarum, habitans in vicinia Sanctae Mariae Maioris, in venerando colleggio nobilium dominorum notariorum predictae civitatis notarius creatus et admissus fui anno a nativitate Domini nostri Iesu Christi millesimo sexcentesimo vigesimo quinto, indictione octava, die vigesima tertia mensis decembris, prout constat publico instrumento superinde confecto et recepto (5) per nobilem dominum Iacobum secretarium de Centoriis eiusdem colleggii notarium et cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula apposito mei tabellionatus signo me subscripsi.


1629 giugno 18

(ST) (6) Ego Petrus Innocentius de Advocatis Querenię ac Cerretti, filius quondam domini Iohannis Henrici, civis Vercellarum in venerando colleggio nobilium notariorum civitatis predictę receptus et admissus fui anno millesimo sexcentessimo vigesimo nono, indicione duodecima, die vero decima octava mensis iunii, prout constat instrumento reccepto per nobilem dominum Petrum Ricardum ex Advocatis Querenię eiusdem colleggii cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu cum appositione mei signi tabellionatus subscripsi.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die 17 decembris 1634".
(2) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(3) Sotto il segno di tabellionato:
"Hic I(acobus) A(ntonius) de D(ionisiis) anno 1664, die 27 decembris, hora tertia noctis vitam cum morte commutavit. Querenia sacrista".
(4) "nepos" da "pronepos" scritto per errore, dal quale č stato deppennato "pro-".
(5) Nel testo "recoepto".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "1661, die 12 mensis octobris decessit ab ac vita".

Liber Matriculae
Scrineum