c. 53 r

1630 dicembre 19

(ST) (1) Ego Iohannes Maria de Advocatis Valdengi, filius quondam domini Antonii Marię, civis Vercellarum in venerando colleggio nobilium nottariorum civitatis predictę receptus et admissus fui anno millesimo sexcentesimo trigesimo, die (2) vero decima nona mensis decembris, prout constat instromento recepto per nobilem Petrum Ricardum Advocatum eiusdem collegii cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu cum appositione mei signi tabellionatus subscripsi.


1631 dicembre 18

(ST) (3) Ego Ioannes Bartholomaeus de Biamino de Arborio, filius quondam domini Augustini, nepos quondam domini Iohannis Bartholomaei in presenti matricula foglio trigessimo quinto discripti, civis Vercellarum (4), habitans in vicinia Sanctę Mariae Maioris, in venerando collegio dominorum notariorum nobilium prędictę civitatis notarius creatus et admissus fui anno millessimo sexcentessimo trigessimo primo, indicione decima quarta, die vero decima octava mensis decembris, uti constat publico instrumento recepto per nobilem dominum Petrum Ricardum ex Advocatis Quereniae eiusdem colleggii notarium et cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula apposito mei tabelionatus signo me subscripsi.


1643 ottobre 30

(ST) (5) Ego Petrus Antonius de Titionibus, filius quondam domini Augustini, civis Vercellarum, habitans in vicinia cathedralis ecclesie Sanctę Marię Maioris, collegium nobilium dominorum notariorum ingressus fui de anno millessimo sexcentessimo quatragesimo tertio, indictione undecima, die vero penultima mensis octobris, prout constat publico instrumento recepto per nobilem dominum Iohannem Bartholomeum de Biamino eiusdem collegii notarium et cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula apposito mei tabellionatus signo me subscripsi.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Hic <segue depennato adulescens> decessit die 16 novembris 1649". Segue, di altra mano, "Monticellus sacrista".
(2) Nel testo "dię".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die 25 mensis aprilis, de anno 1666 et sepultus est in Sancta Maria in sepulcro familię nostrę".
(4) "civis Vercellarum" aggiunto nell'interlineo.
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die decimo quinto octobris, hora decima octava, anni 1667 et sepultus fuit in ecclesia Sancti Francisci".

Liber Matriculae
Scrineum