c. 53 v

1644 settembre 15

(ST) (1) Ego Amadeus, filius nobilis domini Ioannis Baptistae de Gottofredo ex condominis Buruntii, civis Vercellarum, habitans in vicinia cathedralis Sancti Eusebii, receptus admissusque fui in venerando colleggio nobilium notariorum civitatis predictae de anno millesimo sexcentesimo quadragesimo quarto, indictione duodecima, die vero decima quinta septembris, prout constat instrumento recepto per nobilem dominum Iohannem Bartholameum de Biamino civem et notarium publicum predictique colleggii secretarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu apposito meo signo tabellionatus subscripsi (2).


1647 febbraio 27

(ST) (3) Ego Carolus Ioseph de Biamino de Arborio, filius quondam domini Augustini et frater utrinque coniunctus domini Iohannis Bartholomęi in presenti matricula foglio quinquagessimo tertio descripti, civis Vercellarum (4), habitans in vicinia Sanctę Marię Maioris, in venerando colleggio dominorum notariorum nobilium prędictę civitatis creatus et admissus fui anno millesimo sexcentessimo quadragessimo septimo, indictione decima quinta, die vero vigessima septima mensis februarii, ut constat publico instrumento recepto per nobilem dominum Iohannem Mariam de Advocatis ex dominis Valdengi eiusdem colleggii notarium et cancellarium, in quorum fidem in pręsenti matricula apposito mei tabellionatus signo me subscripsi.


1647 febbraio 27

Ihesus

(ST) (5) Ego Hieronimus Ulmus, filius quondam Blasii, de Auxiliano districtus Vercellarum, receptus admissusque fui in venerando colleggio nobilium notariorum dictę civitatis Vercellarum et, iuxta conventionis formam initę inter universitatem dicti loci Auxiliani et civitatem predictam, ad recipiendum extra civitatem anno millesimo sexcentesimo quadragessimo septimo, indictione decima quinta, die vero vigesima septima mensis februarii, ut constat publico instrumento recepto per dominum Iohannem Mariam de Advocatis Valdengi prędicti colleggii notarium loco domini cancellarii Iohannis Bartolomei Biamini, in quorum fidem in presenti matricula propria manu apposito meo signo tabellionatus subscripsi.

(1) Sopra il segno di tabellionato: "Decessit".
(2) A destra della sottoscrizione: "Decessit die 17 ianuarii 1674 et sepultus fui<t> in ecclesia Sancti Bernardi".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "1701, die octava <...>, in Ripe vitam excessit dominus Carolus Ioseph Arb(orius) Biaminus et sepultus fuit in ecclesia Basilica Sancte Marie Maioris".
(4) "civis Vercellarum" aggiunto nell'interlineo.
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Creatus ad recipiendum extra muros". Segue, di altra mano, "Decessit die 15 septembris 1649".

Liber Matriculae
Scrineum