c. 54 r

1651 dicembre 14

(ST) (1) Ego Ioseph Tortolonus, filius quondam Blasii, de Auxiliano districtus Vercellarum, receptus admissusque fui in venerabile colleggio nobilium notariorum dictę civitatis Vercellarum et, iuxta conventionis formam initę inter universitatem dicti loci Auxiliani et civitatem prędictam, ad recipiendum extra civitatem anno millessimo sexcentessimo quinquagesimo primo, die vero decima quarta mensis decembris, ut constat publico instrumento recepto per dominum Ioannem Bartolomeum de Biaminis predicti colleggii notarium et cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu apposito meo signo tabelionatus me subscripsi.


1654 maggio 7

Ego Angelus Maria Binellus, filius quondam Ioannis Baptistę, de Carexana districtus Vercellarum, receptus admissusque fui in venerando colleggio nobilium notariorum dictę civitatis Vercellarum ad recipiendum extra civitatem anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo quarto, die vero septima mensis maii, ut constat publico instromento recepto per dominum Ioannem Bartolomeum de Biaminis predicti colleggii notarium et cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu apposito meo signo tabellionatus subscripsi.

(ST) (2)


1658 maggio 13

(ST) (3) Ego Henricus Victorius, filius quondam nobilis Gasparis Antonii de Advocatis ex condominis Querenię et Cerretti, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sanctę Marię Maioris, fui receptus admissusque fui in venerando colleggio nobilium nottariorum civitatis predictę de anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo octavo, die vero decima tertia mensis maii, prout constat instrumento tradito et recepto per nobilem dominum Ioannem Bartolomeum de Biaminis predicti colleggii nottarium et cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula hic tabellionatus signum meum apposui et subscripsi.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Creatus ad recipiendum extra muros". Segue, di altra mano, "Decessit die 18 ianuarii 1654".
(2) Il segno di tabellionato di Angelo Maria Binello venne apposto sotto la sua sottoscrizione. Accanto a esso, sulla sinistra: "Creatus ad recipiendum extra muros"; a destra, sotto la sottoscrizione e di altra mano, "1696, 17 februarii decessit sua morte et in eclesia Carmelitarum sepultus est".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "1669, die quinta iulii decessit sua morte ętatis annorum 36. Biaminus Sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum