c. 54 v

1664 settembre 10

(ST) Ego Iohannes Antonius Andreas, filius quondam domini Francisci de Advocatis ex condominis Querenię et Cerreti, civis Vercellarum, commorans in vicinia Sancti Bernardi, receptus ac admissus fui in venerando colleggio nobilium notariorum dictae civitatis anno a nattivitate Domini nostri Iesu Christi millesimo sexcentesimo sexagesimo quarto, indictione seconda, die vero decima septembris, prout constat pubblico instrumento tradito nec non recepto per nobilem Ioannem Bartholameum de Biaminis eiusdem colleggii notarium atque cancellarium, in quorum fidem propria manu in presenti matricula apposito mei tabellionatus signo me subscripsi (1).


1665 febbraio 12

(ST) (2) Ego Carolus Horatius Rugerinus Arborius, filius quondam domini Ioannis Antonii, civis Vercellarum, commorans in vicinia Sancti Iuliani, receptus ac admissus fui in venerando colleggio nobilium notariorum dictę civitatis anno a nattivitate Domini nostri Iesu Christi millesimo sexcentesimo sexagesimo quinto, indictione tertia, die vero duodecima februarii, prout constat pubblico instrumento tradito necnon recepto per nobilem Ioannem Bartholameum de Biaminis eiusdem colleggii nottarium et cancellarium, in quorum fidem propria manu in presenti matricula apposito mei tabellionatus signo me subscripsi.


1666 marzo 1

(ST) (3) Ego Daniel Franciscus, filius domini Ioannis Pauli Cusani in hac matricula descripti folio quinquagessimo secundo, civis Vercellarum, commorans in vicinia Sanctę Agnetis, receptus ac admissus fui in venerando colleggio nobilium notariorum dictę civitatis de anno millessimo sexcentessimo sexagessimo sexto, indictione quarta, die vero prima mensis martii, prout constat instrumento recepto per nobilem Ioannem Antonium de Advocatis Querenię et Cereti eiusdem colleggii notarium atque cancellarium, in quorum fidem propria manu apposito mei tabellionatus signo subscripsi.

(1) Sotto la sottoscrizione: "1692, die quinta decembris decessit in loco Querenia".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "1697, die 16 februarii decessit et die 17 dicti sepultus est in ecclesia Sancti Bernardi. Carolus Ioseph Arborius Biaminus Sacrista".
(3) Sopra il segno di tabellionato: "1688, 12 iunii sua morte decessit sepultus in ecclesia Sancti Francisci <nel testo Francisi>".

Liber Matriculae
Scrineum