c. 55 r

1667 dicembre 22

(ST) Ego Ioannes Baptista Ferraris iam notarius publicus ducalis causidicus et civis Vercellensis, filius quondam domini Ioannis Francisci etiam causidici filii domini Ioannis qui fuit domini Francisci qui fuit domini Ioannis Senioris qui fuit filius domini Petrini mei attavi, fratris domini Ioannis Augustini, patris domini Ioannis Thomę in presenti matricula et folio trigesimo quarto descripti, habitans in vicinia Sancti Michaelis, hodie die vigesima secunda mensis decembris anni millesimi sexcentesimi sexagesimi septimi, indictione vero quinta, admissus fui in venerandum collegium dominorum notariorum nobilium huius civitatis, prout constat ex publico instrumento superinde confecto per nobilem dominum Carolum Iosephum Arborium Biaminum eiusdem collegii secretarium anno mense et die predictis, ideoque in presenti matricula apposito solito mei tabelionatus signo meo subscripsi (1).


1668 settembre 18

(ST) (2) Ego Augustinus Arborius Biaminus ex condominis Castrorum Arborii et Albani, filius quondam domini Ioannis Bartholomei, nepos domini Caroli Iosephi in presenti matricula folio quinquagesimo tertio descriptorum, pronepos alterius Ioanni Bartholomei Senioris pariter in hac matriculla folio trigesimo quinto descripti et abnepos domini Ioannis Antonii similiter hac in matricula folio vigesimo nono descripti, et omnes alias de Alpheis vocati civis Vercellarum, annum gerens decimum nonum cum dimidio, publicus imperiali reggia ducalique auctoritate notarius venerandum colleggium dominorum notariorum nobillium prędictę civitatis intravi ipsique aggregatus et in eo assumptus fui, prout constat ex publico instrumento superinde confecto per illustrem dominum Carolum Iosephum Biaminum predicti coleggii cancellarium anno millesimo sexcentesimo sexagesimo octavo, indictione sexta, die vero decima octava septembris, me in vicinia ecclesię Sanctę Marie Maioris morante, ideoque in presenti eiusdem colleggii civitatis predictę matricula propria manu me subscripsi cum appositione soliti mei tabellionatus signi in fidem.

(1) Il segno di tabellionato č posto in corrispondenza dell“ultimo rigo della sottoscrizione; sopra il segno di tabellionato: "1703, 10 augusti decessit dominus Ioannes Baptista Ferraris I(...) R(...) C(...) reffrendarius et sepultus fuit in ecclesia Sancti Christofori".
(2) Il segno di tabellionato č posto in corrispondenza degli ultimi righi della sottoscrizione; sopra il segno di tabellionato: "1669, die 30 iunii decessit et sepultus est in ecclesia Sancti Marci in sepulcro familię nostrę. Biaminus Sacrista".

Liber Matriculae
Scrineum