c. 55 v

1670 febbraio 15

(ST) (1) Ego Iohannes Bartolomeus Allarius Caresana iam notarius publicus, ducalis causidicus et civis Vercellensis, filius (2) quondam domini Laurentii etiam causidici, habitans in vicinia Sancti Bernardi, hodie die decima quinta mensis februarii anni millesimi sexcentesimi septuagesimi, indicione octava, admissus fui in venerandum colleggium dominorum notariorum nobilium huius civitatis, prout constat ex publico instromento subinde confecto per nobilem dominum Carolum Iosephum Arborium Biaminum eiusdem colleggii secretarium anno mense et die prędictis, ideoque in pręsenti matricola haposito solito mei tabellionatus signo me subscripsi.


1671 aprile 15

(ST) (3) Ego Iohannes Antonius Ricardus Biaminus civis Vercellarum ex condominis castrorum Arborii et Albani, filius quondam domini Ioannis Bartholomei frater utrinque coniunctus suprascripti domini Augustini, nepos domini Caroli Iosephi in presenti matricula folio 53 et quinto descriptorum, pronepos alterius Iohannis Bartholomei Senioris pariter in hac matricula folio 35, abnepos domini Ioannis Antonii similiter in folio 29 descriptorum, omnes alias de Alpheis vocati, annum gerens decimum nonum cum dimidio circiter, publicus imperiali regia ducalique auctoritatibus notarius venerandum colleggium dominorum notariorum nobbilium dictę civitatis intravi ipsique agregatus et in eo assumptus (4) fui, prout constat ex publico instrumento superinde confecto per dictum dominum Carolum Iosephum Biaminum prędicti colleggii cancellarium anno millesimo sexcentesimo septuagesimo primo, indictione nona, die vero mercurii decima quinta mensis aprilis, me in vicinia Sanctę Marię Maioris comorante, ideoque in presenti eiusdem colleggii matricula prędictę civitatis propria manu me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem.

(1) Sotto la sottoscrizione: "1699, die 16 aprilis, hora una noctis subitanea morte decessit et die 18 sabati sancti sepultus in ecclesia Sancti Bernardi".
(2) Nel testo "figlius".
(3) Sopra il segno di tabellionato: "1725, decembris decessit et sepultus fuit in ecclesia Sancti Pauli".
(4) Nel testo "assumpus".

Liber Matriculae
Scrineum