c. 56 r

1671 aprile 15

(ST) (1) Ego Carolus Ioseph Gottofredus ex condominis Burontii, filius suprascripti domini Amedei in presenti matricula folio 53 descripti, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Iuliani, annum gerens decimum nonum et medium circiter, receptus admissusque fui in venerando colleggio nobilium notariorum civitatis prędictę de anno millessimo sexcentessimo septuagesimo primo, indictione nona, die vero mercurii decima quinta mensis aprilis, prout constat pubblico instrumento recepto per dominum Carolum Iosephum Arborium Biaminum civem et eiusdem colleggii cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu cum appositione soliti signi mei tabellionatus subscripsi.


1678 gennaio 24

(ST) (2) Ego Gaspar Antonius Ioseph de Advocatis ex condominis Queregnię et Cereti, filius quondam supra dicti Enrici Victorii ab Advocatis in folio quinquagesimo quarto pręsentis matriculę descripti, habitans in vicinia Sancti Iulliani, admissus et receptus fui in venerando colleggio nobilium notariorum civitatis Vercellarum de anno milesimo sexcentesimo septuagesimo octavo, indictione prima, die vero vigesima quarta mensis ianuarii, annum gerens decimum nonum cum dimidio, et prout latius constat de dicta admissione per publicum instrumentum per dominum Carolum Ioseph Arborium Biaminum eiusdem colleggii cancellarium dicto anno et die receptum, ideo in presenti matricula propria manu cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem pręmissorum me signavi et subscripsi.


1678 febbraio 19

(ST) (3) Ego Germanus Ioseph, figlius domini Ioannis Baptistę de Corradis Lignanę civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Eusebii cathedralis huius civitatis, pronepos domini Francisci Bernardini de Corradis Lignanę in hac matricula descripti in foglio quadragesimo nono, annum gerens

(1) Sopra il segno di tabellionato: "1719, 28 augusti decessit et sepultus fuit in ecclesia xenodochii maioris huius civitatis cum esset tempore sui decessus [...]s ex dominis directo ritus eiusdem". Sotto "[...]s ex dominis" una parola erasa.
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die decima quarta octobris 1714". Il segno di tabellionato comprende il motto "Una fides".
(3) Il segno di tabellionato č in realtą posto nel foglio successivo insieme con il resto della sottoscrizione. Questo č il primo caso di sottoscrizione disposta su due pagine, un altro alle cc. 57 r-v. A fianco della sottoscrizione, nel presente foglio, "1707, die *** februari decessit ab hac vita et sepultus est in ecclesia Sancti Dominici".

Liber Matriculae
Scrineum