c. 56 v

vigesimum sextum, receptus admissusque fui in venerando colleggio nobbilium notariorum civitatis prędictę de anno millesimo sexcentessimo septuagesimo octavo, indictione prima, die vero sabati decima nona mensis februarii, prout constat publico instrumento recepto per dominum Carolum Ioseph Arborium Biaminum civem et eiusdem colleggii cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu cum appositione soliti signi mei tabellionatus me subscripsi.


1683 febbraio 25

(ST) (1) Ego Angelus Maria Binellus ,filius quondam domini capitanei Iohannis Baptistę de Carexana, et civis Vercellarum etiamsi admissus receptusque fuerim in venerando colleggio nobilium notariorum dictę civitatis Vercellarum ad recipiendum extra civitatem, ut constat ex publico instrumento recepto per dominum Ioannem Bartolomeum de Biamino sub die 7 maii 1654, prout in presenti matricula reperitur in folio 54, tamen denuo admissus et creatus in dicto venerando colleggio nobilium dictorum dominorum notariorum tamquam habens et gaudens nobilitate sub die 25 currentis februarii 1683 (2), prout constat ex publico instrumento recepto per dominum Carolum Ioseph Biaminum eiusdem colleggii cancellarium, in hac presenti matricula cum apposicione soliti mei signi tabelionatus propria manu me denuo subscripsi.


1694 giugno 8

(ST) (3) Ego Carolus Ioannes Camillus Chirolus, filius quondam domini locumtenentis regię celsitudinis Sabaudię Hieronimi, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Michaelis, vigesimum tertium meę etatis annum agens, receptus admissusque fui in venerando colleggio nobilium notariorum dictę civitatis de anno millesimo sexcentesimo nonagesimo quarto, indictione secunda, die vero martis octava mensis iunii, prout constat ex publico instrumento recepto per dominum Carolum Ioseph Arborium Biaminum civem et eiusdem colleggii cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu cum appositione non solum soliti mei tabellionatus, verum etiam virtute provisionis eiusdem colleggii sequectę sub vigesima nona maii currente anno, me manualiter subsignavi.

Chiroglio (S)

(1) Sopra il signum tabellionis: "1696, 17 februarii decessit sua morte et in ecclesia Carmelitarum sepultus est".
(2) "1683" č aggiunto nell'interlineo.
(3) Sotto il signum tabellionis: "1703, die 18 martii decessit ab hac vita et sepultus est in ecclesia Sancti Francisci. Carolus Ioseph Gottofredus Burontius huius colleggii archivista".

Liber Matriculae
Scrineum