c.57 r

1697 giugno 3

(ST) (1) Ego Ioannes Maria Rubinus, filius quondam Ioannis Antonii, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Laurentii, etatis annorum quinquaginta quattuor, receptus et admissus fui in venerando colleggio nobilium notariorum dictę civitatis de anno millesimo sexcentesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, die vero tertia iunii, prout constat ex publico instrumento recepto per dominum Carolum Ioseph Biaminus Arborium civem et eiusdem colleggii cancellarium, in quorum fidem in presenti matricula propria manu cum appositione non solum soliti mei tabelionatus me signavi, verum etiam virtute provisionis eiusdem colleggii sequtę sub anno millesimo sexcentesimo nonagesimo quarto, me manualiter subsignavi.

Rubino (S) nodaro.


1705 novembre 16

(ST) Ego Ioseph Lucas Stupenengus, filius quondam domini causidici Iohannis Antonii, civis Vercellarum receptus admissusque fui in venerando colleggio nobilium notariorum dictę civitatis Vercellarum ad recipiendum extra civitatem anno millesimo septingentesimo quinto, die vero decima sexta mensis novembris, ut constat publico instrumento recepto per dominum Gasparem Antonium de Advocatis Querenię prędicti coleggi notarium et cancellarium, in quorum fidem in pręsenti matricula propria manu apposito meo signo tabelionatus me subscripsi.


1707 maggio 14

(ST) (2) Ego Iohannes Baptista Hiiacintus Gottofredus ex condominis Burontii civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Iuliani, filius domini Caroli Iosephi nunc viventis notarii huius colleggii (3) ut in hac matricula folio 56, nepos domini Amedei eiusdem colleggii notarii folio 53, abnepos domini Iohannis Baptistę huius pariter colleggii notarii folio 50 et trinepos quondam domini Bartholomei eiusdem colleggii notarii folio 43, qui Bartolomeus fuit frater domini Parcivalli pariter notarii colleggiati folio 45, qui vero Parcivallus fuit pater domini Marci Antonii in hac matricula similiter respective descriptorum, annum gerens vigesimum primum circiter, publicus imperiali reggia ducalique auctoritatibus notarius venerandum colleggium dominorum notariorum nobbilium dictę civitatis intravi ipsique agregatus et in eo assumptus fui, prout constat ex publico instrumento superinde confecto

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1704, die vigesima tertia iulii a vita excessit dominus Iohannes Maria Rubinus et sepultus fuit in ecclesia parrochiali Sancti Laurentii".
(2) Il segno di tabellionato č in realtą posto nel foglio successivo insieme con il resto della sottoscrizione.
(3)
"colleggii" aggiunto nell“interlineo.

Liber Matriculae
Scrineum