c. 57 v

et recepto per dominum Ioannem Augustinum Bellettum notarium publicum et causidicum Vercellensem anno millesimo septingentesimo septimo, indictione decima quinta, die vero decimo quarto mensis maii, ideoque in presenti eiusdem colleggii matricula prĉdictĉ civitatis propria manu me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus et manualis in fidem premissorum.

De Burontio (S) notario


1709 febbraio ***

(ST) Ego Gaspar Augustinus Genestronus, filius domini nodarii et causidici Laurentii Bartolomei Genestroni civis Vercellensis nunc viventis, annum agens vigessimum secundum circiter, habitans in vicinia Sancti Laurentii, receptus et admissus in eodem venerando colleggio dominorum notariorum nobilium presentis civitatis ipsique imperiali reggia ducalique auctoritatibus aggregatus fui, prout constat ex publico instrumento recepto per dominum Ioannem Baptistam Hyacintum Gottofredum de Burontio notarium et cancellarium eiusdem colleggii de anno millessimo septingentessimo nono, indictione secunda, die vero *** mensis februarii, ideoque in fidem prĉmissorum in presenti matricula propria manu cum appositione soliti signi mei tabellionatus et manualiter me subsignavi et subscripsi.

Genestrone (S) nodaro


1713 dicembre 14

(ST) Ego Ioannes Antonius Rubinus, filius quondam domini Nicolay, civis Vercellensis et nepos quondam domini Ioannis Mariĉ Rubini in hac matricula pariter descripti, fui in hoc venerando colleggio dominorum notariorum nobbilium presentis civitatis receptus et admissus vigore publici instrumenti recepti per suprascriptum dominum Ioannem Baptistam Hiacintum Gottofredum de Burontio huiusmet colleggii nottarium et secretarium sub die decima quarta decembris millesimi septingentesimi decimi tertii, et in signum veritatis hic me tabellionaliter et manualiter subscripsi et subsignavi.

Rubino (S) nodaro

Liber Matriculae
Scrineum