c. 58 r

1705 gennaio 26

(ST) Ego Franciscus Nicolaus Tosettus figlius quondam domini Caroli Ioanis Baptistæ nottarii et causidici necnon ex decurionibus presentis civitatis recceptus et admissus fui in eodem venerando colegio dominorum nottariorum nobilium hipsius et civitatis, prout constat ex publico instromento reccepto per dominum Ioanem Baptistam Iacintum et Gottofredum de Burontio nottarium et cancellarium eiusdem colleggii sub vigessima sexta ianuarii millesimo septigentesimo quinto, hic in signum veritatis præmissorum manualiter et tabellionaliter subscriptus et subsignatus.

Tosetti (S) nodaro


1715 gennaio 30

(ST) (1) Ego Ioannes Iacobus, filius quondam domini vassalli et capitani Ioannis Baptistæ ab Advocatis ex condominis Cereti et Quereniæ, colleggium hoc dominorum notariorum nobilium præsentis civitatis intravi die trigesima mensis ianuarii, anno Domini currente millessimo septingessimo decimo quinto vigore publici instrumenti recepti per antesignatum dominum Ioannem Baptistam Gottofredum de Burontio huius collegii pariter notarium atque cancellarium die et anno præmissis, et in signum veritatis hic me signo manuali ac tabellionali subscripsi atque subsignavi.

Avogadro (S) nodaro


1722 maggio 2

(ST) Ego Ioannes Baptista Melchior ex Corradis Lignanæ ætatis annorum viginti sex, filius quondam domini Germani Iosephi in hac matricula descripti, videlicet in folio quinquagesimo sexto, civis Vercellarum, habitans sub vicinia catedralis ecclesiæ Sancti Eusebii huiusmet civitatis, abnepos quondam domini Francisi Bernardini ex Corradis Lignanæ in folio quadragesimo nono presentis matriculæ pariter descripti, venerandum colleggium nobilium nottariorum presentis civitatis intravi vigore publici instrumenti recepti per dominum Ioannem Antonium Rubinum eiusdem colleggii nottarium et cancellarium sub hodierna die seconda mensis maii, currente anno nattivitatis Domini nostri Iesu Christi millessimo septingentesimo vigesimo secondo, et in signum veritatis in presenti folio huius matriculæ propria manu me manualiter subscripsi et tabelionaliter subsignavi.

Lignana (S) nodaro

(1) La sottoscrizione autografa con segno speciale (S) apposta sotto la sottoscrizione viene trasferita a margine con la funzione di tradizionale segno di tabellionato.

Liber Matriculae
Scrineum