Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Trattato

<1155> -

Conventio domni Raimundi (a), Arelatensis archiepiscopi.
In nomine domini nostri Iesu Christi. Hoc est placitum quod domnus Raimundus, Arelatensis archiepiscopus, et Ugo de Baucio et fratres eius et domini de Burgo fecerunt cum Ianuensibus et legato eorum (b) Idone / (c. 90 r.) Guntardo. Primo naves Ianuen(sium) cum terratenus Arelaten venerint non querent securitatem sed secure intrabunt undecumque veniant et si homines extranei in navibus illis venerint, similiter securi erunt, quod si naufragium pertulerint, Ugo de Bautio vel fratres eius et domini de Burgo non debe<n>t (c) inde aliquid tollere vel (d) accipere, sed debent eos defendere et manutenere sine malo ingenio in mari et in terra et in gradibus qui sunt in posse eorum et infra gradus et extra. Navibus de pelago venientibus non dabunt ipsi securitatem nec eas recipient neque pecuniam quam attulerint, exceptis navibus peregrinorum ultramare euntium vel inde redeuntium et exceptis navibus Arelatensium per pelagus in Yspania euntium et inde redeuntium, quas etiam naves Arelatensium debent Ianuenses tueri et defendere quantum potuerint (e). Ipsi quoque Ianuenses erunt tuti et securi in omni posse Arelatensis archiepiscopi et Ugonis de Baucio et dominorum de Burgo. Verumtamen si forte contigerit quod contra supradictam convenientiam aliquid ab ipsis dominis vel a suis hominibus factum fuerit vel aliqua quelibet querela adversus illos a Ianuensibus evenerit, infra XL dies ex quo querimoniam Ianuensium per certos nuncios illorum audierint ipsi bona fine (f) emendabunt convenientiam et debito fine terminabunt aliam querelam et si infra XL dies hoc non potuerit fieri, post XL dies quam cito potuerit fiat bona fide, sine fraude. Hec omnia que supra scripta sunt dominus archiepiscopus se servaturum promisit et convenit et Ugo de Baucio pro se et pro fratribus suis iuravit et Porcellus pro se et pro fratre suo et Raimundus Sacrista pro se et nepote suo.

(S.T.) Ego Symon Donati notarius hoc exemplum ab autenti<c>o et originali munito quatuor sigillis cereis in quolibet duorum erat forma animalis quadrupedis, in alia vero erat sculptura que quasi episcopalis videbatur tenentis in manu baculum pastoralem, in sequenti quoque erat forma quasi militis in equo sedentis, quorum omnium circumscriptiones legi non poterant quia erant nimia vetustate. Sicut in eo vidi et legi per omnia transcripsi et exemplificavi, nichil in eo addito vel diminuto in litterarum oratione preter forte litteram (g) vel sillabam, titulum seu punctum et hoc absque omni mutatione, corruptione vel diminutione dictionum ac sensus, ad quod corroborandum, iussu prescripti domini Iacobi de Balduino, Ianuen(sium) potestatis, propria manu subscripsi, anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo vigesimo nono, indictione prima, mense augusti (h).

(a) domni Raimundi: om. C'

(b) eorum legato in C'

(c) integrazione da C'

(d) segue espunto habere

(e) poterunt in C'

(f) fide in C'

(g) corretto su litterarum

(h) (S.T.) - augusti: om. C'

Su concessione del Ministero per i Beni e le Attivitą Culturali, Archivio di Stato di Genova: concessione n. 15/09 - protocollo 3725 cl. 28.28.00/90.17.