Visualizzazione: predefinita | testo - traduzione | testo - commento | testo - facsimile | solo facsimile 

Rifacimento di originale

1178 giugno 24 <Arles>, in curia Raimundi Arelatensis archiepiscopi

In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eiusdem [MCLXXVIII, VIII kalendas iulii]. [Controversia que] vertebatur inter Aldiardam, abbatissam Sancti Cesari, et con[sules Arelatenses Poncium de] Aqueria, Bertrandum [Gui]berti, Willelmum de Sancto Georgio, Rostagnum de Borriano, [Ugonem Farau]di, Willelmum de Rivo Frigido, Raimundum de Ucecia, Willelmum de Aramone, satisdatione facta in manum Rainaudi Rostagni, Petri de Roveria, Petri Rainaudi, Willelmi Guiquiranni, sic amicabili composicione per iudicem Lombardum Avinionensem, qui Iudex proprio nome vocabatur, sopita est. Ab infixo termino infra versus stagnum usque ad Claram abbatissa habeat medietatem levate in ebdomada, quocumque die voluerit excepta die lune. Piscatores constituti a consulibus presenti abbatisse iurent de redenda supradicta portione fideliter et hanc medietatem levate percipiat monasterium quando aqua per fossam curret, cum desinet currere totam levatam monasterium percipiat, set a termino infra versus Rodanum nichil habeat monasterium aliquo tempore et a supradicto termino usque ad Claram nullam fraudem, nullum dolum, nullam machinam piscandi piscatores vel consules vel alia persona in piscando ad dampnum monasterii facere possint et ita ut superius scriptum est et consules et abbatissa hec omnia firmiter tenere sine dolo in perpetuum promiserunt. Acta sunt hec in curia Raimundi, Arelatensis archiepiscopi, in presentia multorum proborum virorum, videlicet Porcelli, Ugonis de Arenis Arezati, Petri Guillelmi de Arenis, Willelmi Bernardi de Arenis, Rigaudi, Ymberti de Sancto Georgio, Iaufredi [de Confurtio], Rainardi Amelii, Berengari Guillelmi, Willelmi Pauli, Ugonis Iaufredi, Ia[ufredi de Arlatano, Ugonis] de Ucecio, Ugonis Faraudi, Garnerii, Petri Bonfilii, Gilii Audenacii, Willelmi de Nisis, Ugoni de Arenis Darderii, Bertrandi de Arenis, Willelmi Aostenc, Willelmi de Agon, Petri Lamberti Cotaroni, Raimundi Garnerii, Bertrandi Petri, Ianfredi Aura Levada, Bertrandi Carbonelli, Petri de Camargis, Petri Maignimar, Sibaudi, Guillelmi, sacerdotis Sancte Marie Magdalene, Petri Durantis sacerdotis, Petri Ferreoli, Ysnardi Audeguerii, Marie de Tarascone, Audiarde monace, Dulcie monace, Genciane monace, domine Bonafos, Guillelme de Lunello, Guillelme de Nempse, Galbores de Neian, Cecilie. Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCLXXVIII ut supra dictum est. Set postea tempore precedente, quia nullum sigillum apositum fuerat in instrumento quo hec supradicta continebantur et hoc posset esse materia litigandi inter consules et abbatissam, placuit consulibus et abbatisse Aldiarde ut hoc sigillum aponeretur ne veritas rei in posterum perire posset et si aliqua questio de robina oriretur hoc instrumentum mediante determinaretur. Ideoque mandato consulum et voluntate predicte abbatisse hoc sigillum in hoc instrumento apositum fuit anno dominice incarnationis MCLXXXVIII, existentibus consulibus Petro de Aqueria, Willelmo de Valle Florida, Raimundo de Borriano, Willelmo Bernardo, Bertrando Petro, Raimundo Austenc, Petro de Toro, Raimundo de Airaga, Iaufredo Arlatano, Stephano Gaillardo, Poncio Archimbaldo, Willelmo Bonito. Et ego Vincencius, consulum notarius, mandato consulum, hanc [cartam scripsi].